Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0547
Fólio: 
210r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
3
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Ego Froilo facio cartam testamenti pro meorum peccatorum remissione et pro remissione uiri mei Didaci Colimbriensi sedi Sancte Marie domno Mauritio eiusdem sedis episcopo suis mao(a) de omni quod habeo ganaui cum cum uiro meo Didaco, id est: uineas, terras, domos, tam mobile quam inmobile. Omne quod habeo comendo et testor post obitum meum ecclesie iam dicte ut in uita mea episcopus eiusdem sedis cum suis clericis me adiuuet, post mortem meam sint memores mee anime et anime uiri mei in suis continuis orationibus et Deus qui est misericors et pius per intercessionem eorum misertus sit nobis et deleat nostra peccata. De hodie uero in antea(b) si aliquis hoc meum scriptum irrumpere uoluerit tam de propinquis meis quam de extraneis, in primis sit excomunicatus et a fide Christi separatus et si perseuerauerit usque ad mortem anima eius cum animabus Tathan et Abiram et Iude traditore Domini habeat partem et gaudia paradizi semper sit separata. Facta carta testamenti IIII Kalendas Aprilis, Era M C X.v II. Ego Froilo manu mea † consigno.
Qui presentes fuerunt: Iohannes Maruaniz ts., — Didacus Ordoniz ts., — Bellitus Iustiz ts., — Gundisaluus Ramdufiz ts., — Guimara Aurioliz ts., — Gondisaluus Ramdufiz ts., — Ramirus Maruaniz ts., — Iohannes Maruaniz ts.
Tellus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Após esta palavra há um espaço em branco. — (b) Palavra emendada de uenta.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.