[Carta]

Cartulário:

Nº Documento: 
0624
Fólio: 
239v
Data do documento
Ano: 
1117
Mês: 
2
Dia: 
18
Nota: 

O texto deste documento, com erros e lacunas abundantes, não tem final e, por isso, nem data nem subscrição. A data foi fixada pela da realização do concílio de Burgos, cujas actas são de 24 de Fevereiro de 1117. Cfr. o documento 597.

Local: 
Burgos
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

P(aschali) Catholice Romane Ecclesie summo pontifici B(oso), tutuli Sancte Anastasie cardinalis et seruorum ultimus debite seruitutis obedienciam. In concilio in concilio quod XII.m Kalendas Marcii Burgis uestra celebrauimus auctoritate, Toletano archiepiscopo uestris litteris ammonito ibique eisdem litteris perlectis, altercationem subiectionis Colimbriensis ecclesie dubiam, quam sepe uestra nouerat presencia, cunctorum episcoporum abbatumque ibi adsistentium testimonio diligenter curauimus eliminare, quatenus uestre paternitati, quam metropoli[m] Colimbriensis ecclesia debet habere, iusta uel canonica inquisitione uobis possemus notificare. Omnibus itaque episcopis uel abatibus, qui [propter] reuerentiam uel honorem uestre paterne dignitatis ibi conuenerant, aduocatum antiquorum quoque librorum testimoniis diligenter exquisitis, Conimbriensem ecclesiam non Bracare posse uel debere, uerum Emgitane sedi, secundum canonicam inquisitionem didicimus subiacere. Peracta igitur supradicta inquisitione, scilicet de Colimbriensi ecclesia cui metropoli deberet subiacere, de inquisicione restaurationis eiusdem ecclesie uisis litteris, quas partes ad illas per altercatio est Portugalensis et Conimbriensis episcopi uestra paterna mandauerat auctoritas, omnes episcopos et abates in eodem concilio cepimus consulere. Ceterum dum affines episcopi ueteres ruinas castellorumque uel uillarum dissipaciones post Ildefonsi regis mortem illatas uera inquisitione memorarent, alteris Portugalensis regine uel barones eius, quiqui ipsi pro certo nouerat edocti, hoc in anno multis hinc(a) milibus amissis, suburbio etiam Conimbrie commato, infra muros infra muros(b) infra muros ciuitatis reginam uix uitam seruasse, p[o]p[u]lis qui [in] concilio aderant concedentibus auctoritate ueraci nobis intimauerunt. Et ne, pater uenerande, innumera predicte ciui[tatis] referendo pericula fastidiosum generemus auditum, toleramus(c) archiepiscopis ceterique coepiscopi quorum lisem episcopum uix quattuor partem sue diocesis habere ass.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de hõiñ, na margem esquerda. — (b) Expressão sopontada, uma das vezes. — (c) Sic, por Toletanus, seguindo-se um espaço em branco de uma rasura depois de archiepiscopis.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.