Carta uenditionis de Cercosa

Cartulário:

Nº Documento: 
0495
Fólio: 
192r
Data do documento
Ano: 
1102
Mês: 
6
Dia: 
5
Nota: 

Na data deste documento foi omitido um C (Era M.ᵃ C.ᵃ X.ᵘ.ᵃ e não M.ᵃ X.ᵘ.ᵃ). Trata-se, na verdade, do ano 1102 e não 1002, porque os primeiros outorgantes venderam aos segundos, em 21 de Dezembro de 1105, os bens que haviam adquirido por esta escritura (cfr. supra, doc. 472, e D. P. III, doc. 204). Não é possível que entre os dois contratos medeasse um período de mais de um século (103 anos). Em D. C. este documento está publicado sob o n.º 190 e, por não ter sido verificada a falta do C, o mesmo aparece com o ano de 1002. Esta razão justifica também a sua exclusão dos D. P. III.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Gondisendo Tunoiz et uxor mea Eldora in Domino Deo eterna salute, amen. Ideo placuit nobis per bona uoluntate et pacis nullisquoque gentis inperio nec suadentis articulo nec pertimescitis metum sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus uobis Regnaldo et uxor uestra Gudina sicut et facio carta uenditionis de hereditate nostra propria que habemus de comparardela que comparauimus de Dauid Gudiniz et de Vermudo Iohannis. Et auet iacentia in uilla Cercosa subtus mons Gabro discurrente riuulo Cambar territorio Alaphoen. Et damus uobis in ipsa uilla Cercosa tercia de duos casales et de alio casal de sub illo Pennedo III.es quartas et de illo Paramio medietate minus quarta. Damus adque concedimus per huius locis et uigos et terminos antiquos per ubi illa potueritis inuenire cum totas suas terras et omnes suas prestationes quantas in se obtinet obtinet que ad prestitum ominis est, pro que accepimus de uos in precio XXX solidos tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in deuito, ita ut de hodie die uel tempore sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et in uestro iure sit tradita adque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen quo fierimus non creditis et aliquis homo ueneri uel uenerimus contra hanc carta ad inrumpendum et nos ad concilio noluerimus auctorgare aut aui[n]dicare post uestra parte aut uos i[n] uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsa hereditate dublata uel quantum fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uenditionis notum die erit Nonas Iunii, Era M.a [C.a] X.v.a. Ego Gundisendo et uxor mea Eldora ad uobis Regnaldo et uxor uestra Gudina in hanc carta uenditionis manus r † † ouorauimus.
Qui presentes fuerunt: Pelagio ts., — Froila ts., — alio Pelagio ts., — Petrus ts.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada com De Cercosa, em letra da mesma época, mas de mão diferente; na margem direita, foi ainda acrescentada: Item de Cercosa.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.