Confirmationis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0522
Fólio: 
201v
Data do documento
Ano: 
1001
Mês: 
10
Dia: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dubium quidem non est sed ad multis mane notissimo eo quod ego Donazano et uxori mea Leodesinda sedimus cumiunctis per anno[s] plures per dotalis ordinis et ganamus uillas et qui habemus de parentis nostrorum tam quantum potuimus adplicare cum Dei adiutorio. Et tenuimus filius nostre Petro et Crementina et emigrauit ad seculo ipsa mea mulier Leodesinda et laxauit michi duos filios iam superius nominati Petro et Crementina et sunt ipsos meos filios mancipius proprius de Osoredo Tructesendizi de parte de ipsa mea mulier Leodesinda. Et pro id accessit michi bone pacis et uoluntas ut facere ad uos filius meos iam superius nominati tam de parentela quam eciam de conparentela per ubi illa potueritis inuenire libera in Dei nomine. Habeatis uos potestate confirmo uobis terras, pumares, uineas, casas, sauta, arbores arbustorum, aquis petrarum moncium pane parum, bouos, uaccas, ouelias, capras eciam et uolatilia, ferramenta medalorum, cubus, cubas, lectus, katedras, mensas, legumina uel quantum ad prestitum ominis est. Omnia uobis confirmo ab integ[ru]m ex[cepta] illa qui iam ad Gundisaluo Moneonis incartauit et extra illa quinta qui dau pro remedio anima mea. Habeatis ea firmiter post morte mea. Siquis aliquis homo uos pro id calumniare uoluerit comodo habeatis licencia de me adprehendere duplato uel quanto ad uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta confirmacionis V.to Idus Octubris, Era M XXXVIIII. Donazano in in hanc cartula confirmacionis manu mea †.
Qui presentes fuerunt: Velasco Velasquiz, — Fofinio Beniamiz, — Iacundo frater, — Patre Dauiz, — Onorigu Didaz, — Aluito Quelaiz, — Monderigo Tanoiz, — Leouegildo Emilaz, — Aluito Ermoriquiz, — Ioacino frater, — Vimara Agundiz, — Fromarigu Leodemariz, — Kanaue Didaz, — Vimara Asueiz, — Ruderigu frater, — Vestremiro Nimaz, — Albaro Bo., — Maruan Aluitiz.
Guntaldo notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.