Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0496
Fólio: 
192v
Data do documento
Ano: 
1109
Mês: 
11
Dia: 
18
Nota: 

Como se pode comprovar pelo original e pelo documento 494, falta um C na data. Por isso, os D. C. interpretaram o diploma como sendo do ano 1009, e publicaram-no sob o n.º 211.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 3, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Ildesinda et iermana mea Moyli cum suprinos nostros Rodrigu Sberniz, Ero Rodriguiz, Guntina Rodriguiz, Eldesinda Rodriguiz, Eldoza Ermigildiz ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut faceremus uobis Iohanne Gundesindiz et uxor tua Exemena sicut et facimus carta uenditionis de hereditate nostra propria que habemus de subsceptione uiorum nostrorum. Et auet iacentia in uila Auola subtus mo Fuste discurrente riuulo Pauia territorio Pennadele. Damus uobis ipsa uilla supradicta nostra ratione ab integro quantum nos computa inter fratres eredes per filiis locis et uigos in terminos antiquos per ubi illa potueritis inuenire cum omnes suas prestatione que in se obtinet et a prestitu hominis est, pro que accepimus de uos in precio XI methcales(a) tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito, ita ut de hodie die sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et in uestro in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc carta ad inrumpendum et ad concilio noluerimus auctorgare uel auindicare post uestra parte aut nos in uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsa hereditate dblata uel quantum fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta uenditionis notum die erit XIIII.a Kalendas Decembris, Era T.a [C.a] X.v VII.a. Ego Ilde Ildesinda et Moyli nostro subrinos nostros Rodrigu, Ero, Guntina, Eldesinda, Eldonza ad uobis Iohanne Gundesindiz et uxor Exime in hanc carta uenditionis manus nostras r † † † † † † † ouorauimus.
Qui presentes fuerunt: Cipriano ts., — Iohanne ts., — Gunsaluo ts., — Egas ts.
Pelagio scripsit.

Aparato: 

(a) Cfr. o documento 467.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.