Carta uenditionis de Lauadores

Cartulário:

Nº Documento: 
0509
Fólio: 
196r-196v
Data do documento
Ano: 
1097
Mês: 
4
Dia: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Ego Sanctius Telliz placuit mihi pro[na] mente et propria uolumptatate ut facerem cartam uendicionis sicut et feci uobis domno Cresconio Colimbriensi episcopo de hereditate mea propria quam habeo de acquisitione que uulgo dicitur ganancia in uilla quam uocitant Lauatores subtus monte Saxo Albo discurrente ribulo qui uocatur Fibrus territorio Portugale[n]si prop[e] Castrum Petrosum. Ve[n]didi uobis terciam partem minus quinta ipsius tercie de total ipsa supradicta uilla que est Lauatores ubi illam potueritis inuenire in omnibus locis per cunctos suos terminos antiquos cum exitibus et regressibus atque cum omnibus que in ea hominibus prestita sunt. Et accepi de uobis pro ea precium centum quadraginta quinque solidis tantum mihi be[ne] complacuit et de pretio apud uos nichil remansit [in] debitum. Ab hac ergo die sit ipsa supradicta hereditas de iuri nostro ablata et uestri dominio sit [tra]dita et confi[r]mata iuri quieto temporibus omnium seculorum. Si autem quod fieri omnino incredibile uidetur huic meo spontaneo facto ego contrarius quandoque uenero aut uenerit quispiam tam de propinquis meis quam de extraneis ad irrumpendum et eam a uobis auferre temptauerit et ego eam in iudicio uobis autorizare et pro uobis defendere uestro adiutorio amminiculante noluero aut non potuero uel uo[s] in uoce mea pro parte uestra siue generatio mea successoribus uestris per omnes futuras generationes tunc legaliter ui constricti coram iudice uel procuratore prouincie de nostris propriis rebus duplatam uobis reddamus supradictam heredi[ta]tem et omnia que in ea edificata et meliorata a uobis aut a uestris successoribus fuerint et uos eam sempiterne obtineatis. Facta est hec carta uenditionis V.a feria, V.o Idus Apriles, luna XX.a II.a, anno post Natiuitatem Domini Nostri Ihesu Christi millesimo et nonagesimo septimo, hoc est in Era T.a C.a XXX.a V.a, regnante rege domno Adefonso agni regni eius XXXII, me[n]se IIII.o, XVI.a die mensis, comite domno Henrico(b) genero supradicti regis dominante a flumine Mineo usque in Tagum, anno pontificatus iam prefati domni Cresconii Colimbriensis episcopi V.o(c) mense, XI.mo die mensis. Ego supranominatus Sanctius Telliz cartam istam prona mente scribi iussi et propria manu r † † † † † ob[o]raui.
Qui presentes fuerunt: Gondesindus presbiter conf., — Gunsaluus ts., — Pelagius conf., — alter Pelagius ts., — Garcias archidiaconus conf., — Euenandus ts.
Alius Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada com de Lauadores, em letra da mesma época, mas de mão diferente. — (b) É a referência mais antiga ao conde D. Henrique no L. P.; a expressão "comite domno Henrico genero supradicti regis dominante a flumine Mineo usque in Tagum" significa que o Conde, em 9 de Abril de 1097, já regia o Condado Portucalense do Minho ao Tejo. — (c) Sem número do mês.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.