[Carta restaurationis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0627
Fólio: 
240r-240v
Data do documento
Ano: 
1128
Nota: 

1109-1128. A data fixada tem por limites a do governo episcopal de D. Gonçalo. Parece, todavia, que a organização do Cabido deve ter sido feita logo no início do seu episcopado, entre 19-1-1109, quando era apenas bispo eleito (D. P. III, n.º 318), e 29 de Julho deste ano, data em que D. Henrique e D. Teresa doaram à Sé de Coimbra o mosteiro de Lorvão com todos os bens que lhe pertenciam (D. R. I, n.º 15). Se a organização do Cabido fosse posterior a esta data, seria muito de estranhar que D. Gonçalo omitisse Lorvão com os seus importantes bens e se referisse apenas às "uillas quoque que ab antecessore meo domno Mauricio fuerunt hereditario iure episcopatui nostro concesse". Mas a referência à destruição de Coimbra parece indicar uma data depois de Julho de 1117 (António de Vasconcelos, A Sé Velha de Coimbra, vol. I, p. 41). O Cabido da Sé de Coimbra fora criado por D. Paterno e por D. Sesnando em 13 de Abril de 1086 (doc. 16).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Sancti Patres catholice fidei columpne marmoree, eclesiam Dei predicatione, miraculis complures etiam passione in robur sublime perfectionis perduxerunt ac deinde diuiciis et dignitatibus summo fauore ditauerunt, apostolicis namque minis perterriti qui ait: "Qui parce seminat parce et metet"(a). Dominicis uero blandimentis iniantes ubi dicit: "Vos amici mei estis, si feceritis que ego precipio uobis"(b). Serie suorum actuum ac uerborum diuinitus acta oues sibi creditas ut boni pastores uerbo et exemplo nutrientes corollarium sui certaminis cum Christo regnando inestimabile(c) adepti sunt. Quorum uestigia quamuis eminus nos consequentes practice quidem uite resistendo te honorice uero sanctioni inherendo patribus nostris in partem sui regni associari merebitur. Ego igitur Gundisaluus Colimbriensis episcopus dignitatem sedis Sancte Marie Colinbrie, antiquitus honorifice fundatam, meis uero temporibus moabitarum crudeli oppressione irruente minus potentem, annuente Deo misericordia reformare cupiens, canonicorum supranominate sedis numerum et honorem, consenciente capitulo atque tam principum christianorum Ispanie quam prescripte diocesis tocius plebis fauente decreto, in hunc modum restauro: Trinitatis perfecte prenotato argumento, canonicos XXX.a in Coli[m]briensis sede episcopatus constituo, ternarius enim numerus, in quo Trinitas designatur, cum denario qui perfectus est nu[me]rus mul[ti]plicatus, supradictum numerum efficit, ternamque decem XXX.a complet. Conscripti autem canonici suo episcopo atque sue ecclesie canonice obedientes beneficium supradicte ecclesie non perdant nisi canonice de culpis pro quibus canones canonicos ab ordine deponi mandant acusati atque iuditio ecclesiastico conuicti fuerint. Prior uero illorum, qui et decanus nominatur, corum, capitulum, refectorium, dormitorium, cellarium, coquinam consilio sui episcopi atque capituli sincere ordinans, a dignitate, ab officio non deponatur nisi supradicto iuditio atque deliberatione et arbitrio episcopi et cleri. Supradicte congregationi terciam partem tocius episcopatus, decimarum, hereditatum atque omnium que ad me pertinen caritate ac benigno fauore concedo. Villas quoque que ab antercessore meo domno Mauricio fuerunt hereditario iure episcopatui nostro concesse sic iubeo permanere, quam portionem meus successor consilio(d) sui cleri ordinabit. Istam autem confirmationem priuilegii ob remedium meorum delictorum atque in memoriam et honorem mei nominis auctorizo et mea propria manu roboro. Quam qui fregerit aut mutare in penis uoluerit et auctoritate Dei et Beate Marie et Beati Petri apostoli et omnium sanctorum et nostra sit excomunicatus et dampnatus donec res[i]puerit et ad dignam emendationem uenerit †.

Aparato: 

(a) 2 Cor. 9, 6: "Hoc autem: Qui parce seminat, parce et metet, qui seminat in benedictionibus in benedicionibus et metet". — (b) Jo. 15, 14: "Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego precipio uobis". — (c) Em letra do próprio texto, na margem direita do documento, tem a palavra cella mas sem chamada para aquele. — (d) Palavra emendada de concilio.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.