Placiti carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0497
Fólio: 
192v-193r
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
12
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A1) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 10, or. vis. trans.
A2) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 11, or. vis. trans.
A3) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 12, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 234 (= Cópia B).

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti. Ego, Iohannes Gondesindiz, testamentum facio sedi Colimbriensi Sancte Marie, scilicet, de omnibus hereditatibus meis, que inuente fuerint in predicta ciuitate et foris, et in Halahauam et in Seuer et in terra Sanctae Marie, et in ceteris locis ubiqumque inuente furint michi permentes, et ecclesie iam dicte et episcopis et clericis ibide comorantibus, in perpetuum; tali pacto, dum uixero, easdem obtineam et iudicem sed iudicem sed dare aut concedere inde aliquid, propinquo uel extraneo, sine licentia episcopi uel clericorum suppradicte ecclesie, non sit mihi lititum. Post obitum uero meum, eidem ecclesie et clericis, ut iam dixi, hereditario iure permaneant, in perpetuum, ut, intercessionibus sanctorum, quorum reliquie condite sunt et orationibus episcoporum et clericorum, mea delicta deleantur et in regno celesti merear collocari. De rebus uero, mobilibus et mobilibus, iubeo tres portiones fieri: una sit clericis, altera pauperibus, tercia captiuis. Si autem, aliquis, uir uel femina, de propinquis uel de extraneis, inde aliquid euertere uel auferre temptauerit, non sit ei licitum, per ullam assertionem cuiuscumque ingeniose calliditatis, sed pro sola temeritate, de propriis facultatibus, restituat quadruplum eidem ecclesie omnia que auferre temptauerit et quandiu in hac pertinatia manserit, sit excomunicatus; qui, si in hac audatia ab hoc seculo obierit, sit illi perpetua cum diabo mansio, in eterna dapnatione. Et hoc meum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta testamenti carta VIII.o Kalendarum Ianuarii, Era M.a C.a X.v.a VIII.a. Ego, suppradictus Iohannes, hoc, quod prono animo fieri decreui, super altare predicte Beate Marie sedis, in presentia comitis domni Henrici et uxoris sue, domne Tarisie, filie regis Ildefonsi, ponens coram idoneis testibus propriis manibus r † oboraui. In die anniuersarii mei obitus, de mea hereditate detur pauperibus, inter panem et uinum, quindecim modios, et clericis nominatis in refectione, eodem die, totidem modios; et hoc fiat omni tempore.
Qui prese[n]tes fuerunt: Anaia ts., — Gundisaluo ts., — Munio ts., — Froila ts., — Monio ts.
Gundisaluus, episcopus predicate sedis conf., — Sisnandus armarius conf., — Laurentius archi conf., — Iohannes presbiter conf., — Nunus diaconus conf., — Iulianus diaconus conf., — Salomon confessus conf., — Pelagius diaconus conf., — Rodrigus diaconus conf., — Petrus subdiaconus conf., — Martinus prepositus conf., — Martinus capellanus conf., — Petrus presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Petrus diaconus conf., — Iohannes diaconus conf., — Gundisaluus subdiaconus conf.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra da mesma época, mas diversa, de: Testamentum Iohannis Gosendiz sedi Sancte Marie.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.