Venditionis series

Cartulário:

Nº Documento: 
0498
Fólio: 
193r-193v
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. a, cóp. séc. XII.
Vid. etiam o documento 471 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego Vermudo et iermano meo Iohanne prolix Cidizi in Domino Deo eterna salutem, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas nullisquoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nostra accessit uolumptas ut uenderemus uobis don Iohanne et uxor uestra domna Exemena sicut et fecimus carta uenditionis de hereditates nostras proprias que habemus de subiectione uiorum nostrorum et de genitori nostro Vari connomento Cidi. Et habent iacentia uilla pernominata medio de Caualion et de uilla Sala quarta parte et de uilla Lagenosa quarta parte integra. Et damus a uos nostras hereditates ubi illas potueritis inuenire nostra parte integra in Couas et in Amaral et Spuimir et tercia de Auola et tercia de Laurosa et tercia de Lubizios subtus monte Fuste discurrentes aquas ad Pauia et ad Sur territorio Pennafidele. Damus uobis ipsas uillas iam supradictas integras, damus adque concedimus per huius locis et uicos atque terminos antiquos per ubi uillas potueritis inuenire cum omnes sua prestiones que in se obtinerit que ad prestitum om[i]nis est, pro que accepimus de uos precium C.a X.v modios tantum nobis complacuit et de pre apud nihil remansit in debitum, ita de hodie die sint hereditates de iuri nostro abras et in uestro iure sint tradite atque confirmate. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Et siquis tamen fieri non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus tam de propinquis nostris quan de extraneis contra hanc carta ad inrumpendum et in cocilio deuindicare uel autorizare uobis non potuerimus aut noluerimus aut uos in uoce nostra non potuerimus tunc costrictis coram iudice que illa terra imperauerit alteras tales hereditates uobis restituamus in duplo uel cum quantum fuerit melioratas et uos habeatis eas firmites. Facta carta uenditionis VI Kalendas Decembris, Era T.a C.a X.v.a VI.a. Nos supradictis(a) Vermudo atque Iohanne uobis domno Iohanne et uxor uestra domna Exemena in hanc carta uenditionis manus nostras r † † ouoramus.
Qui presentes fuerunt: Tedon ts., — Fremosindus ts., — Fernandus ts., — Garcia ts.
Pelagius presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de supradictas.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.