Carta uenditionis de hereditate de Rial

Cartulário:

Nº Documento: 
0511
Fólio: 
197r
Data do documento
Ano: 
1037
Mês: 
3
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 362 (= Cópia B).

In Dei nomine. Ego comite Gundisaluo filius Froila et uxori mee Ermesenda filia Fredenandu et Ieloira placuit nobis asto animo et prona mente et propria uoluntate non pertimescentis metum suadentis articulo sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus tibi Halaf carta uenditionis sicut et facimus de hereditate nostra propria que habemus in uilla Rial subtus alpe mons Custodias discurrente ribulo Leza territorium Portugalense. Et habuimus illa he[re]ditate de parte nostro seruo nomine Godesteo filius Leodemaro et Dolcina et euenit nobis in porcinone ipso seruo et sua hereditate inter meos germanos uel heredes et fuit ipse Godesteo criazom de pater meus domino meo Fredenando et de mater nostra domna Geluira. Vendimus tibi quarta integra de hereditate do Lodemaro et de Dolcina qui fuerunt parentes de ipso Godesteo ubi illa potueritis inuenire per ipsa uilla cum quantum in se obtinet uel ad prestitum ominis est cum suo exitum ad monte uel regressum ad domum siue in ribulo siue ubique potueritis inuenire per ubi tibi delimitauimus et coram testibus adsignauimus. Et accepimus de te precio aderato et nominato I.a addorra siricea collore uiride et I.a scala argentea, II.as pelles annias quia ipso nobis bene complacuit. Tu dedisti et nos presentes accepimus et de precio apud te nil remansit in debito ut hodie die et tempore seiat ipsa hereditate de iuri nostro abrasa et in uestro dominio seiat tradita et confirmata. Habeas firmiter et omnis posteritas tua aud cuius tradita fuerit de manus tuas. Siquis tamen quod fieri minime creditis aliquis homo uenerit uel uenerimus annos aut propinquis nostris uel extraneis ad inrumpendum contra hanc carta uendicionis que nos in iudicio deuendigare non potuerimus post parte tua aut tu in uoce nostra habeas licenciam adprehendere de nos quod in hac carta resonat trippata post tua parte et quantum ibi fuerit meliorata et tu perpetim habitura. Facta carta uendicionis die erit pridie Idus Marcii, Era LXXV.a superhacta millesima. Comite Gundisaluo et uxori mea Ermesenda domna in hac carta uendicionis manus meas roboro † †.
Qui presentes fuerunt: Tueidus abba conf., — Petrus conf., — Ammor conf., — Donadeo presbiter, — Canabe Godesteizi conf., — Placidio conf., — Romarigu presbiter, — Saron ts., — Victenando Leodemarizi, — Electus presbitero, — Suarius Louegildizi diaguno, — Iohanne Iben Eiza ts., — Menendo Iohannizi, — Ziti Patrici Saluador filii Arias, — Ennego Quandilazi.
Ansemondu notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.