[Actae concilii in Sancto Facundo Hispanie celebrati]

Cartulário:

Nº Documento: 
0618
Fólio: 
236r-236v
Data do documento
Ano: 
1121
Mês: 
8
Dia: 
25
Nota: 

O Livro Preto fixa a realização deste concílio em 1122 e não 1121. Esta variação é explicada porque há 1 ano de diferença entre o cômputo de Pisa e o de Florença na contagem do ano da Encarnação.

Local: 
Sahagún
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Anno ab Incarnacione Domini M.o C.o XX.o II.o, celebrata est sinodus apud Sanctum Facundum Hispanie opidum a domno Booso(a) Sancte Romane Ecclesie cardinali et legato, cui interfuerunt: P(elagius) Bracharensis ecclesie archiepiscopus, G(unsaluus) Colinbriensis, Hugo Portugalensis, Al(fonsus) Tudensis, D(idacus) Auriensis, P(elagius) Ouetensis, M(unius) Dumiensis, D(idacus) Legionensis, P(etrus) Segobiensis, G(eraldus) Salamanticensis.
De ordine ecclesiastico, ut munde et caste se habeant. Quod si non fecerint, eorum ministerium a laicis reprobetur. Et si nec sic se correxerint, excommunicentur. Et si episcopi uel archidiaconi eis consenserint, eidem pene subiciantur.
De lapsis, ut archidiaconibus nisi presente episcopo et hoc cum magna discrecione non reconcilientur.
De episcopis et abbatibus qui uocati ad concilium non uenerunt uel canonice excusacionis litteras uel nuncios non miserunt ut(b) usque ad condignam satisfaccionem a suo officio suspendantur. Vnde suspensus est Auilensis episcopus.
De superpositis et intrusis et eis obedientibus, ut excomunicentur.
De episcopis qui in diocesi sua puplicos mechos et mechas consenciunt, ut ab eis excomunicentur, et si neglexerint, peccatum redundat in ipsoss.
Vt raptores, sacrilegi et hi qui hereditates ecclesiasticas possident, et periuri et incestuosi excomunicentur et ad penitenciam cogantur. Et quisquis in excomunicacione mortuus fuerit nullatenus sepeliatur, et ubicumque sepultus fuerit, omne(c) diuinum officium interdicimus.
De emptoribus scienter rapinarum ut simili excomunicacioni et pene subiciantur.
De monachis inregularibus ut abbatibus suis et ut(d) regula monasterio suo cogantur. Et si abbates neglexerint, ipsi eciam deponantur.
De apostatis ut cum eis diuinum non celebretur officium, donec obitum suum recuperent et ad suum recuperent et suum ordinem reuertantur(e).
De his qui ambicione uel aliqua prece precio uel a laicis solummodo eliguntur uel inuestiuntur, et de omnibus simoniacis ut in ordine nulla eis subueniat misericordia.
De episcopis, presbiteris et sacris ordinibus et monachis et peregrinis, ne capiantur. Quod, si factum fuerit, in locis quibus capti fuerint ut ilico, donec soluantur, diuinum officium cesset apostolica autoritate precipimus.
De falsis penitenciis hoc dicimus quod secundum auctoritatem canonum et bonam discrecionem pastorum penitencie iniungantur, et ut girouagis penitentibus cum racione indulgeatur.
Propter hec omnia mala in omni regno Hispanie ab instanti festiuitate Beati Martini omne diuinum officium preter paruulorum babtisma et moriencium penitencias et sepulturam, preter monacorum et clericorum continencium, autoritate apostolica interdicimus, donec omnes de criminalibus manifestis per unumquemque episcopatum penitenciam condignam accipiant et criminalia ipsa dimittant. Interim autem in sedibus et in monasteriis, clausis ianuis, sub silencio hore canonice persoluantur. Quecumque autem persona hoc generale decretum transgredi presumpserit, periculum ordinis sui incurrat et excomunicacioni subiaceat, donec domino pape inde satisfaciat.

Aparato: 

(a) Palavra com o segundo o sopontado. — (b) Palavra sopontada. — (c) Na margem esquerda, esta palavra foi emendada de omnium. — (d) Palavra sopontada. — (e) Palavra emendada de reuertentur.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.