[Carta uenditionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0570
Fólio: 
218v-219r
Data do documento
Ano: 
1122
Mês: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 36, or. vis. trans.

In Christi nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudi[ni]s quam iussimus facere ego Petrus Iustiz et uxor mea Speciosa tibi Martino Iben Focen et filio tuo Saluador de media parte de illa tota nostra hereditate quam habuimus in territorio Colimbrie in uilla quam uocitant Penna. Ve[n]didimus nos uero illam mediam partem cum suos montes et cum suos ualles et cum suos fontes et cum suas aquas discurrentes pro precio quod accepimus de uobis, id est XI medhaes morabitinos et medium quia nos et uos tantum inde bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Sunt autem termini sui: ab Oriente quomodo sparte per terras Anaia; in Occidente partem Outil; ad Septentrionem terras de Cantoniede; ad Meridiem Portunias. Habeatis uos illam mediam partem de illa hereditate et semper faciatis de illa quodcumque uolueritis, ita ab hac die uel tempore sit de iure nostro ablata et in uestro dominio sit tradita uel confirmata. Et si aliquis homo uenerit de nostris propinquis aut de extraneis uel nos uenerimus qui hoc scriptum nostrum uiolare temptauerit non sit ei licitum per ullam assertionem sed pro sola temptatione reddat uobis duplatum omne quod inde auferre uoluerit et iudicatum atque insuper hoc scriptum stabilitatem plenam semper obtineat et nobis numquam liceat corrumpere. Et forsitan si necesse fuerit et nos in concilio uobis illam mediam partem noluerimus auctorizare aut non potuerimus uel uobis illam defendere non potuerimus in nostra uoce tunc simus nos constricti coram iudice donec reddamus uobis predictam illam mediam partem de illa hereditate duplatam et quantum fuerit meliorata et iudicatum. Facta carta uenditionis mense Augustus, Era M.a C.a L.a X.a. Ego Petrus et uxor mea Speciosa qui hanc cartam uenditionis iussimus facere tibi Martino et filio tuo Saluador cum propriis nostris manibus roborauimus † †.
Pelagius Viliufiz ts., — Martinus Zuleimanz ts., — Fernandus Sendiniz ts., — Luzo Sesnandiz ts., — Iohannes Godiniz ts., — Midus ts.
Saluatus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.