Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0516
Fólio: 
199r
Data do documento
Ano: 
1035
Mês: 
3
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Teodilli(a) una cum filiis meis Romarigu presbiter et Goda placuit nobis asto animo et prona mente et propria nostra uoluntate non pertimescentis metum nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus sicut et facimus uobis domno Falaf cartula uendicionis de hereditate nostra propria que habemus in uilla Rial subtus alpe mons Custodias discurrente ribulo Leza territorium Portugalense. Vendimus uobis medietate integra de omnem mea hereditate quanta habemus [de] parentela sic eciam et de comparatela sicut illa obtinuit cum uiro meo Canaue ubi illa potueritis inuenire qum quanto in se obtinet et ad prestitum ominis est in casas, in domos et exitus ad mons uel regressus ad domos per suis antiquitis terminis. Et accepimus de uos precio que nobis bene complacuit III pelles annias et I.a conelia ipso nobis bene complacuit. Vos dedistis et nos presentes accepimus et de ipso precio apud uos nil remansit in debito ita ut de hodie et tempore sit ipsa hereditate de iuri [nostro] abrasa et in uestro dominio sit tradita et confirmata quomodo illa uobis delimi[t]auimus et coram testibus asignauimus. Habeatis uos illa firmiter et omnis posteritas uestra ad cuius heredita fuerit de manus uestras. Siquis tamen quod fieri non creditis aliquis homo uenerit uel uenerimus ad irrumpendum contra hanc cartula uendicionis que nos in iudicio deuendicare non potuerimus aut noluerimus post parte uestra aud uos in uoce nostra habeatis licencia adprehendere de nos quanto in carta resonat duplato et quanto ibi fuerit meliorato et uos perpetim habitura. Facta uendicionis carta die erit V Kalendas Aprilis, Era LXXIII.a superhacta millesima. Nos nominatus Teodilli et filiis meis Romarigu presbitero et Goda in hanc cartula uendicionis manus nostras roboramus † †.
Qui presentes fuerunt: Gutino quod uidit, — Saron ts., — Vermudus Saroniz ts., — Quandila quos uidit, — Tudeildus abba conf., — Quetenando ts., — Egas Saroniz ts., — Aluitu ts., — Didacus Saraniz.
Ansemondus notuit.

Aparato: 

(a) Entre as letras e e o há a letra l traçada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.