Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0527
Fólio: 
203r-203v
Data do documento
Ano: 
1010
Mês: 
12
Dia: 
15
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Pelagio et uxor uestra Sarracina uobis Edoronio Aluitiz et uxori uestra Crastina ideo placuit nobis bone pacis et uoluntas nullusquoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescentis metum sed propria nobis accessit uoluntas ut uinderemus uobis iam dictis Ederonio et Crastina hereditate nostra propria quos habemus conparada per nostras cartas pro precio iustum in uilla que uocitant Custodias subtus mons Custodias territorio Portugalensis discurrente ribulo Leza. Damus atque concedimus ipsa hereditatem comodo obtinuimus illa de comparatura nostro(a) patre Auogate per suis terminis et locis antiquis in pumares, figares, ameisenales, sautus, terras rotas uel barbaras, casas cum intrinsequis suis, petras mobiles uel inmobiles, aquas cursiles uel incursiles, montes, fontes, exitum moncium cum quantum ad prestitum ominis est per terminis et locis antiquis. Damus illa media donata et illa alia media pro precio et ualet donacio sicut et uendicio. Sic nobis conplacuit et accepimus pro illa media una uacca placibilem et V modios de cibaria et uno porco que nobis bene complacuit, ita ut de hodie die et tempore de nostro iure sit abrasa et in uestro dominio sit tradita atque confirmata. Siquis tamen quod fieri aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartula uendicionis que in iudicio deuendigare non potuerimus et noluerimus aurturgare post uestra parte comodo pariemus uobis duplata et ad uos quantum fuerit meliorata et uos perpetim habitura. Habeatis uos et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum. Facta cartula uendicionis XVIII Kalendas Ianuarias, Era X.v VIII post peracta millesima. Pelagio et Sarrazina manus meas roboro † †.
Elias Egicaz ts., — Tanoi Vermudiz ts., — Trasuarigo Riquiliz ts., — Didacus ts., — Palente Fredoiz ts., — Ero Aianiz ts., — Mogueime presbiter uidit, — Vermudo Fromarigo ts., — Sesnando Gundisaluiz ts., — Cresconio Pelaiz ts., — Gutino Floreniz ts., — Crestoualo Menendo ts.
Sandinus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de nostra.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.