Carta comendationis de Lamarosa ad Sanctam Eufemiam

Cartulário:

Nº Documento: 
0550
Fólio: 
210v-211r
Data do documento
Ano: 
1092
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Christi nomine. Ego Annaia Iohannis sub nomine Omnipotentis Dei placuit mihi asto animo et sana mente ut faciam sicut et feci cartam conmendationis anime mee siue de meo habere diuissionem timendo mortem subitaneam et extremum diem uite istius seculi. Id est, medietatem de(b) omni meo ganato mando dare ad ecclesiam Sancte Eufemie que est sita in monte super illas uineas que sunt ultra Mondecum flumen, et aliam mediam ad meos filios, id est ad illam ecclesiam predictam medietatem de uilla Lamarosa cum suo canpo de ipso Porto d'Ouelias usque ad illas Borras et cum alio campo de illa Canal de Arquanis et de medietate de meis salinis que sunt in foce de Mondego et illas uineas que conparaui de meis soprinis integras et habeant mei filii illam uineam mauriscam integram, sed per unumquemque annum inpleant illam cupam de decem quinanales qui ueniunt de Balestarios de uino de illa uinea de illo Arnato et donent ad pauperes pro mea animam et sic habeant mei(c) filii meam cortem et donent ad ecclesiam predictam illum sopratum quod feci nouum. Qui uero inde aliter fecerit sit maledictus et confusus et cum Iuda traditore habeat participationem in eternam damnationem. Si uero plus inuenerint de meo habere quam in hac carta resonat plus inter se diuidant. Hoc uero totum factum in mea uita siue post mortem fiat per manus Zoleiman prioris Vacarize. Facta carta comendationis mense Magii, Era M C XXX.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, com letra da época, mas de mão diferente, desde de. — (b) Palavra emendada de do. — (c) Palavra emendada de meos.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.