[Carta firmitatis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0623
Fólio: 
239r-239v
Data do documento
Ano: 
1111
Mês: 
5
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Régios, m. 1, n.º 5, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Régios, m. 1, n.º 6, cóp. car. séc. XII.
Vid. etiam o documento 17 (= Cópia C).

In Dei nomine. Placuit mihi comiti Henrico et uxori mee Tarasie(a), regis domni Adefonsi filie, uobis qui Colimbrie estis, maioribus et minoribus, cuiuscumque ordinis sitis, in ea morantibus, cartam facere firmitatis, uobis et filiis uestris et progeniis de stabilitate uestra et foro atque seruitio. In primis, ut numquam faciatis nobis senaram, et de preda de fossado non detis nobis plus quam V.am partem et azaga duas partes, et uobis remaneant duas et de azaria nobis V.am partem, uobis IIII.or absque ulla alkaidaria. Siquis militum emerit uineam a tributario sit libera, et si acceperit in coniugiam uxorem tributarii, omnem hereditatem quam habuerit sit libera et tributarius, si potuerit esse miles, habeat morem militum. Milites quod iugarios potuerint habere, in hereditate sua quam habuerint intus Colimbrie uel extra, tam in uillis quam in munitionibus, habeant illos liberos in suo seruitio et non introeat in eis rapsum uel homicidium; et si aliquis militum uenerit in senectute, ut non possit militare, quandiu uixerit sit in honore militum; et si miles obierit, uxor que remanserit sit ho[no]rata, uti in diebus mariti sui et nullus eam uel filiam alicui accipiat in coniugium, sine uoluntate sua et parentum suorum. Saion non eat domum alicui sigillare sed, si aliquis fecerit aliquid illicitum ueniat in concilium et iudicetur recte. Iudex et alkaid sint uobis ex naturalibus Colimbrie et sint positi sine offretione. Clerici Colimbrie habeant morem et honorem militum, in uineis et trerris et domibus. Et, si alicui militum obierit equs, et non poterit emere alterum, nos dabimus ei et si non dederimus, stet honoratus, donec possit habere unde emat. Infanzon non habeat in Colimbrie domum uel uineas, nisi qui uoluerit habitare uobiscum et seruire, sicuti uos. In illas azenias, non detis plus quam X.m IIII.am partem sine offretione. Pedites, de ratione quam solebant dare de cibaria, dent medietatem per quartarium(b) de XVI.m alqueires, sine brachio posito et tabula; de uino et lino, dent octauam partem et de madeira et ligna que adducunt pro uendere, dent octauam partem. In lagaradiga de uino, de V.e quinales inferius, dent almude et, si fuerit, dent quartam sine ulla offretione et iantar. Nullus miles extraneus introeat domum alicui, sine uoluntate domus domini. Si aliquis laborator habuerit iuitionem, non faciat cum aliquod fiscum; et almoqueri faciant unum seruitium in anno et inter uos non sit ulla manaria. Et si aliquis uestrum uoluerit seruire alio domino uel ire in aliam terram, habeat potestatem sue hereditatis habendi, uendendi uel donandi. Sculcas ponamus nos medietate. Non detis portaticum uel alcaualam aut cibariam custodibus ciuitatis uel porte. Colimbriam numquam dabo per caullam alicui. Non introducam Munium Barrosum uel Ebraldum Colimbriam. Homines de Bulum dent nobis quartam partem et non cornaria. Promittimus non tenere in mente uel corde malam uoluntatem uel iram, de hoc quod nunc usque egistis aduersum me, sed habebo gratum quod collegistis nos et honorabimus nos, ut melius potuerimus et, neque in uestra re uel in uestris corporibus habebitis deshonor uel perdida.
Ego, Henrricus et Tarasia, qui hoc scriptum facere iussimus propris manibus roborauimus facientes hec sig † † na. Facta [karta] VII.o Kalendarum Iunii, Era M.a C.a X.v VIIII.a. Qui iurauerunt quod hoc scriptum est seruare semper, in fe sine malo ingenio.
Qui presentes fuerunt: omnem scolam commitis et omne concilium Colimbrie. In primis comes Henricus et Tarasia. — Fafila Luz ts., — Petrus Pelaiz ts. — Fernandus Telli ts., — Gomeze Nuniz ts., — Petrus Gonsaluiz ts. — Menendus Venegas ts., — Pelagius Pelaiz ts.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Taresie. — (b) Palavra emendada de quartario.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.