[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0621
Fólio: 
238r-238v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
3
Dia: 
24
Local: 
Latrão
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. I, n.º 1, cóp. séc. XII.
C) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. I, n.º 2, cóp. séc. XII.
D) L. P., fl. 229-229v., doc. 592.
E) L. P., fl. 238-238v., doc. 621.
F) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 3, doc. 6, cóp. séc. XIII.
G) A. D. B. — Liber Fidei, fl. 2v., doc. 5, cóp. parcial do séc. XIII.

Pascalis episcopvs servvs servorvm Dei. Venerabili fratri Mavricio Colimbriensi episcopo eivsqve svccessoribvs canonice promovendis in perpetvvm. Apostolice Sedis, cui auctore Domino deseruimus, auctoritas nos debitumque compellit et desolatis ecclesiis prouidere et non desolatas paterna sollicitudine confouere eas maxime que barbarorum feritate uicine sunt et habitationibus cricumsepte. Eapropter peticionibus tuis, karissime frater Maurici(a), paterne caritatis effectione inclinamus auditum et Colimbriensem ecclesiam, cui Deo disponente [presides], presentis decreti pagina communimus. Statuimus enim ut quecumque bona, quamcumque diocessi(b) in presenciarum eadem ecclesia iuste possidet uel in futurum iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, ut siquid de antiquis parrochie terminis, quos hodie Mauri et Moabite possident, auxiliante Deo in futurum reparari potuerint, eidem redintegretur ecclesie. Interim a Colimbria usque ad Castrum Anticum, sicut Teodemiri regis temporibus ab episcopis diuisio facta est, ecclesiae Colimbriensis possessio perseueret. Duas pret[e]rea episcopalium condam katedrarum ecclesias Lamecum et Veseium tue tuorumque successorum prouisioni cureque comitamus, donec disponente Domino aut Colimbrie diocesis sua restituatur aut ille parrochiis propriis destitute cardinales episcopos habere nequiuerint. Villam quoque Vacariciam cum ecclesis et coloniis ac prediis suis sub iure proprio episcoporum Colimbriensium confirmamus, sicut ab egregio comite Raimundo Colimbriensi ecclesie donata et scriptorum testimoniis oblata est. Ad hec decernimus ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones aufferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur tam uestris quam clericorum et pauperum usibus profutura. Siqua igitur ecclesiastica s[e]c[u]larisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini Nostri Ihesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eternae pacis inueniant. Amen. Amen.
Scriptum per manum Petri notarii regionarii et scriniarii sacri palacii.
Ego Pascalis Catholice Ecclesie episcopus subscribo. Bene ualete.
Rota Sanctus Petrus, — Sanctus Paulus, — Pascalis papa secundus. † Verbo Domini celi firmati sunt.
Datum Lateranis per manum Iohannis Sancte Roma[ne] Ecclesie diaconi cardinalis, IX Kalendas Aprilis, indictione IX.a Dominice Incarnationis M.o C.o I.o anno, pontificatus autem domni Pascalis secundi pape secundo.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Mauricii. — (b) Palavra emendada, erradamente, de diocessim.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.