[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0619
Fólio: 
237r-237v
Data do documento
Ano: 
1088
Mês: 
10
Dia: 
15
Local: 
Anagni
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) Catedral de Toledo, Archivo — X.7.1.1.
C) Biblioteca Valliceliana (Roma), Ms. C. 23, fl. 60v., cóp. fragmentária do séc. XVI.

Vrbanus episcopus seruus seruorum Dei. Reuerentissimo fratri B(ernardo) Toletano archiepiscopo eiusque successoribus in perpetuum. Cuncti sanctorum decretales scientibus liquet quante Toletana Ecclesia dignitatis fuerit ex antiquo, quante in Hispaniis et Gallicis regionibus auctoritatis extiterit quanteque per eam in ecclesiasticis negotiis utilitates adcreuerint, sed peccatorum populi multitudine promerente a sarracenis eadem ciuitas capta et ad nichilum christiane religionis illic libertas redacta est adeo ut per annos CCC.os pene LXX.a nulla illic uiguerit christiani pontificii dignitas. Nostris autem temporibus, diuina populum suum respiciente misericordia, studio Ildefonsi regis et labore christiani populi, sarracenis expulsis, christianorum iuri Toletana est ciuitas restituta(a). Igitur uoluntate et consensu unanimi comprouincialium(b) populorum, pontificum atque principum(c) et Ildefonsi excellentissimi regis te, frater karissime B(ernarde), primum illius urbis post tanta tempora presulem elegi diuine placuit examini maiestatis. Et nos miserationi superne gratie respondentes, quia per tanta terrarum mariumque discrimina Romane auctoritatem Ecclesie suppliciter expetisti, auctoritatem pristinam Toletane Ecclesie restituere non negamus. Gaudemus enim et corde letissimo magnas, ut decet, Deo gratias agimus qui tantum nostris temporibus dignatus est christiano populo prestare uictoriam statuque eiusdem urbis quam ad nostras est facultates stabilire atque augere ipso adiuuante preobtamus. Tum beniuolentia R(omane) Ecclesie solita et digna Toletane Ecclesie reuerentia, tum karissimi filii nostri prestantissimi regis Ildefonsi precibus inuitati, palleum tibi, frater uenerabilis B(ernarde), ex apostolorum P(etri) et P(auli) benedictione contradimus, plenitudinem scilicet omnis sacerdotalis dignitatis teque sicut eiusdem urbis antiquitus(d) constat extitisse pontifices in totis Hispaniarum regnis primatem priuilegii nostri sanctione statuimus. Palleo itaque in missarum celebrationibus uti debebis tantum in precipuis festiuitatibus: tribus diebus in Natali, in Epiphania, Hipapanti Dei, Cena Domini, Sabbato Sancto; tribus diebus in Pascha, in Ascensione, Pentecostem; tribus sollemnitatibus Sancte Marie, Sancti quoque Michaelis et Sancti Iohannis Babtiste; in omnibus nataliciis apostolorum et eorum martirum quorum pignora in uestra ecclesia requiescunt: Sancti quoque Martini et Ildefonsi confessorum, commemoratione sanctorum; in consecrationibus ecclesiarum, episcoporum, clericorum; annue consecrationis tue die; natali etiam Sancti Ysidori et Leandri. Primatem te uniuersi Hispaniarum presules respicient et ad te, siquid inter eos questione dignum exortum fuerit, referent, salua tamen R(omane) auctoritate Ecclesie et metropolitanorum priuilegiis singulorum. Toletanam ergo Ecclesiam iure perpetuo tibi tuisque, si diuina prestiterit gratia, successoribus cano[ni]cis tenore huius priuilegii confirmamus una cum omnibus ecclesiis et diocesibus qua [pro]p[r]io iure noscitur antiquitus possedisse, precipientes de is que sarracenorum ad presens subiacent dicioni ut cum eas Deo placuerit potestati populi restituere christiani ad debitum ecclesie uestre obedientiam referantur. Illarum etiam ciuitatum dioceses que sarracenis inuadentibus metropolitanos proprios perdiderunt uestre dicioni eo tenore subicimus ut, quoad sine propriis extiterint metropolitanis tibi, ut proprio debea[n]t subiacere. Si uero metropolis quelibet in statum fuerit pristinum restituta, suo queque diocesis metropolitano restituatur. Neque tamen ideo minus tua debet studere fraternitas quatinus unicuique metropoli sue restituatur gloria dignitatis.
Hec et contra omnia que ad antiquam Toletane sedis(e) dignitatem atque nobilitatem probare poterunt pertinuisse, auctoritate certa Sedis Apostolice concessione nos tibi tuisque successoribus perpetuo posside[n]da concedimus atque firmamus. Te, reuerentissime frater, affectione intima exortamur quatinus dignum te tanti honore pontificii semper exibeas christianis ac sarracenis sine ofensione semper esse procurans et ad fidem et(f) infideles conuertere, Deo largiente, uerbis studeas et exemplis. Sic exterius pallei dignitate et primatus prerogatiua precellas in oculis hominum ut interius uirtutum excellentia polleas coram superne oculis magestatis. Plane hoc nostre priuilegium sanctionis siquis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, siquis rex, siquis princeps, siquis dux, siquis marchio, siquis prefectus, siquis iudex, siquis comes, siquis uicecomes, siqua persona magna uel parua, potens aut inpotens scienter infringere uel ausu temerario uiolare presumpserit, secundo tercioue commonitus si non satisfactione congrua emendauerit, a Christi et Ecclesie corpore auctoritate eum potestatis apostolice segregamus. Conseruantibus autem pax a Deo et misericordia presentibus ac futuris seculis conseruetur. Amen. Amen.
Datum Anagnie per manus Iohannis diaconi Sancte R(omane) Ecclesie prosignatoris domni Vrbani secundi pape, Idibus Octubris anno Dominice Incarnationis millesimo octogesimo VIII.o, indictione undecima, anno pontificatus eiusdem domni Vrbani pape primo.

Aparato: 

(a) A reconquista de Toledo ocorreu a 25 de Maio de 1085. — (b) Palavra emendada de cumprouincialium. — (c) Palavra emendada de pontificium atque principium. — (d) Palavra emendada de antiquititus. — (e) Palavra emendada de sedes. — (f) Torna confuso o texto, estando omisso em A) e C).

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.