Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0514
Fólio: 
198r-198v
Data do documento
Ano: 
924
Mês: 
4
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini et Indiuidue Sancte Trinitatis ob [ho]nore uel amore triumphatorum Sancte Marie semper Virginis, Sancti Martini episcopi et confessoris Christi et sociorum eius corum baselica fundata esse cernitur in Villa Medina et diuide ipsa uilla Saltello et uilla Riebborrozos et uilla que dicent Arones territorio Portugalense. Ego seruus seruorum Domini seruus Donnani indignus et tamen nutu Dei abba et deouota Letula auulendorum nostrorum piacula in uestro honore edificata baselica in supradicto loco et de rebus unde nobis Dominus contulit dono atque concedo quod ibidem Deo iubente proficiat in crastino, id est ipsum locum meo ecclesiam in uestro nostre fundata est dignoscimus cum ornamentis eius quod ad ipsam ecclesiam pertinet cruces, calices, coronas, capsas, hac ministeria rerum metalinia, uela, uestimenta altaris linea et bisso, retortos sic similiter aut tunicas, cuculas et tales libros ecclesiasticos per omnia integras necnon signus ipsius ecclesie, domus habitacionis cum omne intrinsecus earum pomaries quos ibidem serti sunt eciam et ipsa uilla ad integrum secundum illam obtinuit Dauid abba per uniuersis terminis suis cum omnia quicquid ad prestitum ominis fuerit ubi ego omnia laboratis uel edificatis manet aquis aquarum et ductibus earum et territus montis. Eciam adicimus boues, uaccas, pecuri, cauallos, egaus, auium grande et minutis sine omnia sine numerum ita obitum uestrum et post uel die inceps habeant et possideant et de progenie mee in uita sancta perseuerauerint et ordinis gradum monasticum tenuerint diaconus seu fratrum uel serorum qui lex sancta dicta fuerit et uita sancta obtinuerit super regula monasterii ut canonica sentencia docet et lex logica ordinat et fuerit uita probacio et sapiencia inluminaciones celicanum inter se de semetipsos et dignus fuerit obedire regule sancte et placere Deo et fratribus in ipso loco perseuerantes. Nulli ex eis tribuimus licencia ut de omnia quod in testamento resonat extraneare uendere uel donare seu aut mutare cum episcopo cum comite uel cum aliquis homo alienare presumat aut ut digni aliquanti nouas siue cellas edificantes non illos pertinimus aliquit in illut transferre set quitquit ex successoribus nostris adquirire potuerit testetur et conseuetur omnia post partem hunc loci. Quod si aliquis ex ipsis hunc testamentum infringere falsauerit transgresserit in primis sit excomunicatus et condempnatus et perpetua ulcionis percussus(a) sit eciam in conspectu Dei anathematis, id est duplici percussima damnatis insuper dampna secu[la]ria pariet tantum et aliud tantum quantum usurpare temptare et insuper pariet auri libra et hunc nostrum factum plena obtineat firmitate et uobis perpetim habitura. Facta carta testamenti notum ipsas Nonas Aprilis, Era DCCCCLX.a II.a. Donnani abba et deouota Letula in hanc series testamenti manus nostras confirm † o.
Rodrigo Luciti, — Aluitus Luciti ts. conf. cum manu mea et nom mutetur, — Petrus Tructazi, — Ionas Aldonaci ts., — Guma Arianici ts., — Tructesendo Osoredici, — Visteremiru Contatizi, — Quitila Teodisdi(b) ts., — Recunefredo Egaredici ts., — Flagildu presbiter conf., — Flaregus presbiter, — Eirigu Melquici, — Tructesendo Guimarici, — Vilifonso Rudurici, — Teodila Egaredici, — Petrus presbiter conf., — Guendo presbiter conf.

Aparato: 

(a) Entre o p, abreviatura de per, e o c há a letra l traçada. — (b) Ou Teodiscli.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.