Testamentum de hereditate de Varzena

Cartulário:

Nº Documento: 
0534
Fólio: 
205r-205v
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
6
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Didacus Iben Egas in Domino Deo eterno salutem, amen. Ideo placuit mihi ut pro remedio anime mee et de Trutesendo Arias et pro timore magni iuditii quem nullus euadere possit ut facerem ad Sancti Petri apostoli qui est fundatus suo loco iuxta Vougam et riuulum Sur et uobis Mauritio episcopo sicut et facio textum scripture firmitatis in honore et obedientia Sancte Marie sedis Colimbriensis de hereditate mea quam habeo in uilla Varzena subtus montem Fuste discurrente riuulo Vouga, territorio Alahuen. Et habui ipsam hereditatem de parte de Trutesendo Arias quam dedit mihi illam ut plantasse et edificasse et abuisse illa in uita mea et fecisse de illa que uoluisse et post hec que testasse illa pro remedio anime mee et sue et ego sic facio et est ipsa hereditate quarta integra de hereditate domna Querita. Abeatis uobis illa firmiter per huius locis et uigos et terminos antigos per ubi illa potueritis inuenire. Et dabo uobis illam pro remedio anime mee et pro quo teneatis mihi saluum et in salute in uita qua uixero. Et si aliquis homo uenerit de propinquis nostris aut extraneis et hoc nostrum factum temptauerit uel infringere uoluerit, in primis sit maledictus a Deo et separatus a die magni iuditii et cum Iuda traditore habeat participium in eterna damnatione et pariat quantum temptauerit in duplo et insuper C solidos et a princeps qui illam terram imperauerit alio tanto iudicato. Factum serie textamenti noto die erit decimo Kalendas Iulii, Era M.a C.a X.v.a II.a. Didagus Ibin Egas ad Sancti Petri apostoli et uobis Mauritio episcopo in honore et obedientia Sancte Marie sedis Colimbriensis manu mea roboro. Ego Martinus Dei gratia Colimbriensis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis † inpono.
Eita Roderiguiz ts., — Vermud[us] Brandilaz ts., — Saluator Sesnandiz ts., — Ouecus ts., — Dauid ts., — Benedictus Aluiniz conf., — Fromarigo Hecdeliz conf., — Suarius ts., — Fromarigo ts.
Dominicus presbiter notuit, — Didacus Ven[e]gas annutiauit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.