Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0519
Fólio: 
200r-200v
Data do documento
Ano: 
1063
Mês: 
2
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis hac triumphatoribus martirum suorum ob honorem Sancti Saluatoris et Sancti Martini episcopi, Petri et Pauli apostolorum et comitum eius martirum cuius baselica fundata est dignoscitur in uilla quod uocitant Leza in ipsa uilla in urbium Portugal subtus alpe mons Custodias discurrente ribulo Leza. Ego indignus seruus Dei Gondesendo plolis Petro cum peccatorum molle depressos testo adque concedo ad ipso loco Sancti Saluatoris arcisterii Leza omnem mea hereditatem quanta que michi euenit in porcione inter meos fratres uel heredes in uilla Gondiuadi, subtus mons ipsius Custodias. Offerimus ipsa hereditate ad ipsius locis sanctis ab integro per suis terminis et uicos in locis antiquis per ubi illa potueritis inuenire, ab integro illa concedimus pro remedio anime mee ut sis eis in tolerancia fratrum et serorum ibi morantes, in uita sancta perseuerantes habeant et possideant sic nos docet regula sancta "Vouete et reddite Deo uestro"(a). Et iterum "quod de manu tua accepimus dedimus tibi quia peregrini et ospites sumus super terra"(b). Siquis tamen aliquis homo uenerit uel uenerimus ad inrumpendum contra hunc factum nostrum filiis aud neptis aut de propinquis nostris uel extraneis quisquis ille fuerit seiat excomunicatus et confusus et cum Iuda Domini proditore habeat partici[pa]cio in eterna dampnacione et pro pena temporalis pariet quantum inde usurpare uoluerit quadruplum et iudicatum Gondesendo. Facta series testamenti die erit pridie Kalendas Marcii, Era C.a I.a superhacta millesima. Gondesendo in hanc series testamenti manu mea roboro et confirm † o. Et adicimus ibi ut in uita mea illa hereditate ego Gondesindo habeam illam per consensum de fratres de ipso monasterio in tolerancia mea sine illa malediccio et post obitum meum torne se post parte testamenti arcisterii Leza et manu mea robo † ro et confirmo.
Qui presentes fuerunt: Gunsaluo presbitero uidit, — Gundisaluo Rodriguiz conf., — Vimara ts., — Gunsaluo Gunsaluiz quos uidit, — Gudino diacono conf., — Exemeno presbitero conf., — Mauran conf. Id ts., — Godesteo ts.
Randulfus notuit.

Aparato: 

(a) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terrible". — (b) 1 Paral. 29, 14: "Qui ego et quis populus meus, ut possimus haec tibi uniuersa offerre? Tua sunt haec omnia, et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi"; Hebr. 11, 13: "Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.