[Carta uenditionis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0580
Fólio: 
224r
Data do documento
Ano: 
1131
Mês: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 14, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis quam iussi facere ego Susana Eriz una cum filio meo Martino tibi Saluatori Zoleimaz et uxori tue Marie Gundisaluiz de sexta parte unius nostre uille quam habemus in territorio Colimbrie in illos barrios in loco qui uocatur Pena. Vendidimus inde uobis totam nostram portionem de ipsa uilla scilicet VI.a partem de tota Pena per suis terminis antiquis cum suos arales et fornales et casales et cum suis terris cultis et incultis et cum suis montibus et uallibus et cum suo egressu et regressu et cum suis aquis et pascuis quis tantum habemus inde inter me et filium meum pro precio quod a uobis accepimus scilicet V morabitinos quia tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Cuius uero isti sunt termini: ad Orientem per ipsam petram grandem qui stat in illa ualle que spartit cum Cordiniana; ad Occidentem ipsum soberalem de Outil; ad Aquilonem aliam uestram hereditatem; ad Affricam hereditatem de Petro Dominguiz. Habeatis uos ipsam hereditatem sicut superius sonat firmiter et omnis posteritas uestra et faciatis de ea quicquid uobis placuerit in perpetuum. Si forte aliquis ex nobis seu aliquis ex nostra gente uel aliena illam uobis auferre uoluerimus uel uoluerit quisquis fuerit quantum auferre uoluerit tantum uobis in duplo componat. Et si nos in concilio auctorizare uel deuendicare non potuerimus aut noluimus componamus uobis ipsam hereditatem duplatam uel quantum fuerit melioratam aut ipsi qui uocem nostram tenuerint et domino patrie aliud tantum. Facta uenditionis carta mense Februario. Era M.a C.a LX.a VIIII.a. Ego supradicta Susanna una cum filio meo qui hanc cartam uenditionis uobis Saluatori Zoleimaz et uxori uestre Marie facere iussimus coram hominibus roboramus et cum propriis manibus hec signa facimus † †.
Qui presentes fuerunt: Pelagius Christoforiz ts., — Menendus Paaiz ts., — Petrus Venegas ts., — Pelagius Goesteiz ts., — Menendus Moniz ts., — Pelagius Petriz ts., — Ramirus Maruaniz ts., — Menendus Cidiz ts., — Petrus Paaiz ts., — Godinus ts., — Aluitus Vermuiz ts.
Suarius subdiaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.