[Carta uendicionis et firmitudinis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0582
Fólio: 
224v-225r
Data do documento
Ano: 
1170
Mês: 
8
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. V, doc. 37, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Garsia Pelaiz et uxor mea Maria Petriz uobis domno Michaeli Colimbriensi episcopo et conuentui canonicorum eiusdem sedis de illa hereditate de Portunias et de Pena uidelicet de medietate octaue partis istarum uillarum sicut eam habemus de herentia de Saluador Zoleimaz et de Maria Gunsalui, sicut sonat in cartis suis quas habent de comparadela et de herentia per suos terminos per ubi illam herentiam nostram melius potueritis inuenire quantum ad nos pertinet cum medietate illius casalis quod nos comparauimus de Pelagio Zopo. Et est sciendum quod uos habebatis ibi in illa herentia nostra quam uobis uendidimus terciam partem de Gunsaluo Rezamundiz sicut continetur in cartula testamenti uestri. Vendidimus et concedimus uobis prefatam hereditatem cum suis pascuis et fontibus et montibus tam ruptis quam non ruptis pro precio quod a uobis accepimus VII.em morabitinos, tantum nobis et uobis bene complacuit et apud uos nichil remansit de precio. Ab hac igitur die in antea sit de iure nostro abrasa et in uestro tradita et confirmata in perpetuum. Si uero aliquis tam de nostris propinquis quam de extraneis uenerit qui hanc cartam quam nos roborauimus irrumpere temptauerit non sit ei licitum sed pro sola temptatione quantum inquisierit tantum uobis in duplo componat et domino terre aliud tantum et quantum fuerit meliorata. Facta carta uenditionis et firmitudinis mense Augusti uidelicet III.o Kalendas September, Era M.a CC.a VIII.a. Nos supranominati qui hanc cartam facere iussimus coram idoneis testibus roboramus et hec signa facimus † †.
Qui presentes fuerunt: Petrus Mauricus ts., — Domnus Dauid ts., — Gunsaluus Filius ts., — Iohannes Ciprianiz ts., — Suarius Venegas ts., — Iohannes Dominici ts., — Michael Sarrianus ts., — Pelagius Iohannes ts., — Dominicus Mulier ts.
Iohannes subdiaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.