Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0526
Fólio: 
202v-203r
Data do documento
Ano: 
944
Mês: 
10
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Non est enim dubium sed pluris manet heo quod edificauit Agione frater ecclesiam uocabulo Sancti Martini episcopi et Sancti Michaeli Archangeli in uilla que uocitant Alduarii [discurrente] fluuio Dorio territorio Portugalensis subtus castro Mafumuti. Et fuit ista hereditate de pater meo Zaragauti, cognomenonto Alcetra, et conparauit ipsa hereditatem de Aldieiro et dedit pro illa uno caballo do nostro cum sua sella heite et freno obtimus et una tela de L.a lenzos pro ipso pedazo de ipsa hereditate comodo se leua de aqua de Mazadoria et uai in festum per carrale inter ambos uallos et inde usque in termino de Ermosindi et de alia parte per arogio que discurre ad ecclesia usque in directum de alio terminum de illa parte comodo iacet concluso per suos uallos. Et accessit in mea uoluntate que conseigrase illa et fuit in presencia de domni Gundesindi episcobi et in monasterio de Bauzas ut adinpleset sua uoluntatem et ille sua misericordiam motis conplebit eam et consecrauit eam. Et pro id contestamus dextrus ad ipsa ecclesia XII.m passus in omnique giro de ipsa ecclesia pro corpora ad tumodanda et propter gubernacionem fratrum ipsa alia hereditatem quod desursum resonat, ita ut de hodie die et tempore sit tradita uel confirmata omnia quod desursum resonat pro parte de ipsa ecclesia uocabulo Sancto Martino et Sancti Michaeli Archangeli siue ad presbiteros uel ad fratres quod de progenie nostre uel posteritas nostra fuerint et in uita sancta perseuerantes ad ipsa ecclesia. Et sit quod absit noluerint de parte nostre in uita sancta perseuerare uenient presbiteri, fratres uel sorores qui electus fuerint perseuerantes si similiter habeant et possideant omnia quod desursum resonat in ipsa ecclesia. Notum die III Nonas Octubris, Era DCCCC LXXX.a II.a. Agionem in hanc cartula testamento quod fierit uoluimus et religiendum quod habuimus manus mea †. Sub Christi nomine Gundesindus Dei gratia episcopo conf.
Primutenitu presbiter conf., — Gudesteo presbiter conf., — Donam abba conf., — Frogulfu presbiter conf., — Gundesindus presbiter conf., — Zamarius presbiter conf., — Aluitus abba conf., — Quendam presbiter manu mea conf., — Astramirus presbiter conf., — Gontatus presbiter conf., — Amarellus presbiter conf.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.