[Karta uenditionis et conuentionis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0591
Fólio: 
228v
Data do documento
Ano: 
1182
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VI, docs. 25 e 26, or. car.
Vid. etiam o documento 215 (= Cópia B).

In Dei nomine. Hec est karta uenditionis et conuentionis, quam iussi facere, ego, Maria Gonsaluiz, tibi, Menendo Martini, consuprino meo, de tota illa mea hereditate que habet iacenciam in loco qui dicitur Auelaal, tam de molendinis quam de terris cultis et non cultis, scilicet, de duabus partibus de tota illa hereditate, quam ibi habui, cum marito meo. Et filio meo, nam, terciam partem de illa hereditate iussi dari, post mortem meam, clientule mee, Eluire, et alias duas partes do et uendo tibi, pro V morabitinis, quos ante in presenti recipio, uidelicet, tali conuentione ut habeam fructum de illa in tota uita mea, et tu des mihi, per singulos annos, dum uixero, unam pellem codeiram. Post mortem uero mea, persoluas sedi Colimbriensi Sancte Marie unum morabitinum, pro mea anima et mariti mei et filii mei; et hoc facias in unoquoque anno, in die anniuersarii mei. Et tu, statim cum ego mortua fuero, recipias predictas duas partes et habeas inde fructum, in tota uita tua; et non habeas potestatem uendendi uel donandi illam. Post mortem uero tuam, remaneat predicte sedi Sancte Marie, in perpetuum, pro anima mea et mariti mei et filii mei. Et hoc ita sit, si tu fueris clericus; sed, si clericus non fueris, uel prius quam ego mortuus fueris, post mortem meam, remaneat sedi Sancte Marie, in perpetuum. Sed si aliquis, de meis parentibus, hoc meum factum laudauerit sit benedictus; sed siquis, de meis uel de extraneis, hoc meum factum infringere uoluerit, quisquis fuerit, quantum inquisierit uel auferre temptauerit, tantum tibi et predicte sedi sedi in duplum componat, et domino terre aliud tantum, et insuper sit maledictus uel maledicta, usque in VII.am generationem. Facta karta mense Aprili, Era M.a CC.a XX.a. Ego, prenominata Maria Gonsaluiz, que hanc kartam fieri mandaui coram bonis hominibus, roboro et confirmo et hic sig † num facio.
Qui presentes fuerunt: Alfonsus Petri ts., — Petrus Venegas ts., — Suarius Venegas ts., — Gondisaluus Filius ts., — Pelagius Pelaiz ts., — Petrus Iohannis ts., — Iohannes Vincentiz ts., — Petrus Iohannes prior uidit, — Ciprianus presbiter uidit, — Dominicus subdiaconus uidit, — Martinus diaconus Saluati uidit.
Dominicus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.