Carta conuentionis de Fontauria

Cartulário:

Nº Documento: 
0549
Fólio: 
210r-210v
Data do documento
Ano: 
1129
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Hec est carta conuentionis et firmitudinis quam iussi facere ego Bernaldus episcopus sedis Sancte Marie Colimbriensis una cum consensu meorum canonicorum uobis Petro Eriz et Enego Gondisaluiz et uxoribus uestris Gontina Gontadiz et Osenda Vermuiz de illo nostro fonte aque quem uocitant Fontoria et de una sesega de molendino et est in territorio Colimbrie. Damus uobis illam aquam cum sua sesega tali pacto ut edifficetis ibi molendinum et semper reficiatis atque maneatis eum et detis inde tertiam partem integram sine fraude Sancte Marie. Et uos atque successores uestri habete uestras duas partes hereditario iure cunctis temporibus seculorum. Sed si hanc nos conuentionem in aliquo conturbare uoluerimus amittamus illam nostram tertiam et reddamus uobis insuper quingentos solidos et si uos nobis talem culpam feceritis quam emendare non possitis eidem iuditio subiaceatis. Et si euenerit quod mauri aut aliqua gens diruerit eum et uos uel uestri successores eum nolueritis refficere ipsa sesega remaneat integra Sancte Marie. Facta carta conuentionis et firmitudinis mense Octobris, Era M C LX VII(b). Ego Bernaldus episcopus sedis Sancte Marie Colimbriensis una cum consensu meorum canonicorum qui hanc cartam conuentionis iussimus facere tibi Petro Heriz et Enego Gundisaluiz et uxoribus uestris Gontina Gontadiz et Osende Vermuiz et cum propriis manibus nostris roborauimus et confirmauimus(c) †.
Iohannes prior conf., — Tellus archidiaconus conf., — Petrus Sesnandi presbiter conf., — Pelagius diaconus conf., — Martinus presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Nicholaus diaconus conf., — Didacus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Pelagius presbiter conf.
Saluator presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, com letra da época, mas de mão diferente, desde de. — (b) Numeral emendado de VIII. — (c) Palavra emendada de confirmamus.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.