Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0520
Fólio: 
200v
Data do documento
Ano: 
1046
Mês: 
1
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini. Ego Honega plolis Pelagi una cum neptis meis nominibus Pelagio, Guterre et germana(a) mea Honega Goterriz in Domino Deo eterna salutem, amen. Ideo placuit nobis per bone pacis et uoluntas ut faceremus Teodegildus abba et suprino uestro Randulfo presbitero testum scripture firmitatis uel uendicionis de uilla nostra propria que habemus in territorio Portugalensis in loco predicto ubi dicent Leza quam fuit ipsa uilla de abios nostros Perpega Onorigiz Vermudiz et domna Genopreda. Et habet iacencia iusta illa ponte de Leza subtus mons Custodias discurrente ribulo ipsius Leza territorio Portugalensis. Damus ipsa uilla per suis terminis et uicos et locis antiquis sicut illa obtinuit ipsos abios nostros iam supranominatos. Damus de ipsa uilla ad uos duas partes exceptis de domna Eluira cum cunctis prestacionibus suis aquis aquarum sesigas(b) molinarum exitum moncium uel regressum per ubi uobis delimitauimus et coram testibus adsignauimus pro que accepimus de uos precio prenominato in argenteo LXXX.a solidos hallices et in alia ganato CC et X modios tantum nobis bene complacuit. Et adicimus in ista carta uilla de Pinnario ab integro per suis terminis et locis antiquis exceptis illa sexta de domna Eluira. Vos dedistis et nos accepimus et de precio apud uos nichil remansit in debito, ita ut de hodie et tempore seiant ipsas uillas de iuri nostro abrasas et in iuri uestro seiant traditas et confirmatas. Siquis tamen quod fieri non creditis aliquis homo uenerit uel uenerimus ad irrumpendum contra hanc carta uendicionis(c) et nos in iudicio deuendicare non potuerimus aud noluerimus aut nos in uoce nostra comodo pariemus uobis illas duplatas uel tripatas et quantum ibi fuerit melioratas et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis uel confirmacionis die erit IIII.o Kalendas Februarias, Era LXXX.a IIII.a superhacta millesima. Honega Pelagii et neptis meis Pelagio et Goterre et Onega in hanc cartula uendicionis manus nostras roboramu † † † [s].
Qui preses fuerunt: Vermudus Louesendici quos uidit, — Anaia Soariz quos uidit, — Osoiro Sanchiz quos uidit, — Frenando Gontiniz quos uidit, — Stephano Segeredizi quos uidit, — Pelagio Enniquiz quos uidit, — Pelagio Lezeniz quos uidit, — Cidi Velasquiz quos uidit, — Iohannes Ferna[n]di quos uidit, — Menendo ts., — Donno ts., — Godesteo ts., — Adefonso ts., — Adiuto ts.
Iusto presbitero quos adsignauit. Randulfus notuit.

Aparato: 

(a) Na subscrição vem como neta e não como irmã. — (b) Palavra emendada, em momento posterior, de segus. — (c) Palavra emendada, em momento posterior, de uendicinnis.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.