Carta uenditionis de domo que est in collatione Sancti Iohannis de Colinbria

Cartulário:

Nº Documento: 
0557
Fólio: 
213r
Data do documento
Ano: 
1164
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. V, doc. 26, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego Petrus Pelaiz et uxor mea Godina Petriz et socer meus Petrus Oriz una cum filiis suis Iohanne Petri et Petro Petri uobis domno Michaele Colimbriensis sedi episcopo de una nostra propria domo quam habuimus intus Colimbrie in collatione Sancti Iohannis, cuius isti sunt termini: in Oriente domus Dominici Azaca; in Occidente Martinus da Coua; in Aquilone atrum Sancti Iohannis: in Affrico uero uia puplica. Vendidimus atque concedimus uobis prenominatam domum sicut superius sonat cum suis liberis parietibus per circuitum, excepto illo pariete Orientali qui est de Domingos Azaca, pro pretio quod a uobis accepimus VII scilicet morabitinos tantum nobis uobisque bene conplacuit et de pretio aput uos nichil remansit. Habeatis itaque uos firmiter domum illam et faciatis de illa quicquid uobis placuerit in sempiternum. Sed si aliquis tam de nostris propinquis quam de extraneis uenerit uel uenerimus qui hoc scriptum quod coram idoneis testibus roborauimus irrumpere temptauerit non sit ei licitum per ullam asertionem sed pro sola temtationem quantum a uobis inquisierit tantum uobis in duplum conponat et domino terre aliud tantum et quamtum fuerit meliora. Facta uenditionis carta et firmitudinis carta mense Decembri, Era M.a CC.a II.a. Nos uero supranominati qui hanc cartam facere iussimus coram idoneis testibus roborauimus et hec signa fecimus † † †.
Qui presentes fuerunt: Francus ts., — Martinus Martiniz ts., — Domnus Arias ts., — Gonsaluus Menendiz ts., — Saluador Affonsus ts.
Petrus diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.