[Carta annuntiationis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0568
Fólio: 
218r
Data do documento
Ano: 
1105
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 213 (= Cópia B).

Ego, Petrus Ezeraguiz, et mater mea, domna Eugenia, facimus annuntiationem tibi, Gunsaluo Recemondiz, et uxori tue, Speciose(a), de illas terras rumpudas et pro rumpere quas nobis uendidistis pro CCCC.os et L.a solidos, de illa uilla de Portunias, per illum locum qui diuiditur per illa spica de illo monte et per illum carualium quod est iuxta casa de Stefano Garganteiro, et per illum liminare quod uenit de Val Lonzel et per illum souereirum quod est iuxta illam ecclesiam ueteram; et, inter illum uimieiro et illum fontem tuum et illum meum fontem, sit uia; et de alia parte, per illam uiam de illo carro et meos montes et meos fontes et meos pasciculos, ut non intres in eos, neque uos neque uestri homines qui faciant mihi malum. Et ego, Gundisaluus, facio similiter ut, neque intrem in tuas terras neque in tuos pasciculos. Et de hodie in antea, si feceris mihi dampnum per illum locum, quem terminarunt domnus Artaldus et Anaia et illi rectores, et per illum qui sursum resonat, ut pectes michi C solidos et C in iudicato. Et ego, si fecerim, similiter pectem tibi C solidos et ad iudicem alios C. Et illo campo, de sub illo uiniale, habeamus per medium inter nos. Et hoc scriptum sit firmum, temporibus seculorum, quod factum est et confirmatum inter nos, mense Aprilis, Era M.a C.a X.v.a III.a. Nos supranominati, unus ad alterum hanc cartam inter nos confirmauimus.
Qui presentes fuerunt: Artaldus testis, — Anaia Vestraliz ts., — Iohannes Ciprianiz testis, — Midus Suariz ts., — Godinus Froiaz testis.
Tellus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Spaciose.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.