Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0521
Fólio: 
201r-201v
Data do documento
Ano: 
1043
Mês: 
5
Dia: 
20
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Domnis inuictissimis hac triumfatoribus gloriosis sanctisque martiribus Sancti Saluatoris et Sancte Marie semper Virginis, Sanctorum Petri et Pauli apostolorum, Sancti Michaeli Archangeli et Sancti Martini episcopi et confessorum coram baselica fundata est in uilla quos uocitant Hanta prope littore maris territorio Portugalense. Ego famulo Dei Creusa et Gunsaluo prolis Gundesindo et Ildonza uobis offerimus ibi deuocionem pro remedio anime nostre uel pro remedium anime fratris nostris Vermudu prolis Gundesindi et Ildonza uobis offerimus et concedimus ad uobis domno Tueildus abba et fratribus uestris uel cui uos illa relinquere uolueritis. Obinde ego nos supranominatos Creusa et Gunsalua offerimus et confirmamus uel testamento facimus de uilla nostra de suscepcione parentum nostrorum in uilla Pausada et Sancta Cruce quos diuide inter uilla Palaciolo et Sisualdi et Lagona usque in littore maris per suis locis et terminis antiquis. Concedimus uobis de ipsa uilla iam supranominata de illa uilla media duas partes inde uobis concedimus ab integro ut hic dicimus sacris Dei altaribus et ad nobis Tueildus abba uel fratribus uestris qui uobiscum in uita sancta perseuerantes. Concedimus uel adtestamus ad ipsos locos sanctos ipsa uilla sicut cum omne suos intrinsecus quod ad usum ominis pertinet et ad ipsa uilla secundum illa obtinuit pater nostro Gundesindo cum coniuge eius Eldonze. Contestamus uobis ipsa uilla sicut iam supradiximus cum omne prestacionibus suis terras ruptas uel barbaras, petras mobiles uel inmobiles, arbores fructuosas uel infructuosas, pumares uel uineas, sautus uel rouoredas, aquas cursiles uel incursiles, exitum moncium uel regressum ubi illa potueritis inuenire per suis terminis locis et uicos antiquos tam de nostra comparada quam eciam de nostris ganacionibus ab integro uobis testamus exceptis illa VI.a porcione de Munnio Gundesendizi de tota ipsa uilla quos fuit de patro nostro Gundisindo Galindiz, ita ut diximus sic omnia quod super taxatum est ad uobis Tuei[l]dus abba et a fratribus uestris qui sub uestro regimine uel monasterio regule subiecti fuerint pre tolerancie fratrum uel sororum seruorum Dei qui ibidem in uita [sancta] perseuerauerint, ita ut de hodie die uel tempore sic omnia quod superius resonat ad ipsum locum deseruiat quod et iuracione confirmamus per Deum celi et tronum glorie eius. Qui hunc contra factum nostrum nunquam uenturi erimus ad irrumpendum. Siquis tamen quod fieri non credimus aliquis omo uenerit de propinquis nostris uel quislibet generis omo qui hunc factum nostrum irrumpere uoluerit, in primis seiat excomunicatus et ad corpus et sanguinis Domini Nostri Ihesu Christi sit separatus et cum Iuda Domini proditore habeat partem in tartara dampnacione et insuper pariet IIII.or libras auri et a uobis perpetim habitura. Facta series testamenti XIII.o Kalendas Iunii, Era LXXX.a I.a post millesima. Creosa et Gunsaluo prolix [Gundesindo] uel pro fratri suo Vermudo in hanc series testamenti manus nostras robor † † o.
Qui preses fuerunt: Vermudo Iben Egas quod fieri elegit manu mea conf., — Argielo prolis Gundesindi et Eldonza conf., — Sandinus presbitero manu mea conf., — Andulfus presbiter quos uidit, — Diago Gunsaluiz manus meas conf., — Suario Moniz manu mea conf., — Donnicon ts., — Atia ts., — Fafia presbiter manu mea conf., — Egaredo presbiter quos uidit, — Gundulfus presbiter quos uidit, — Pedro Donnannizi quos uidit, — Randulfus presbiter manu mea conf., — Leuitico, — Menendo, — Vestremiro conf.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.