Carta firmitatis

Cartulário:

Nº Documento: 
0528
Fólio: 
203v
Data do documento
Ano: 
1039
Mês: 
2
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Petro et Osoredo una cum mater nostra Gogina placuit nobis bona pacis et uoluntas ut feceremus tibi Gudino Donaniz et uxor uestra Teodara cognomento Matre sicut et facimus kartula firmitatis de omnia nostra hereditate quod habemus in uilla Custodias et que habemus de parte de abios nostros Petro et Dulcina aderado et definido IIII.a integra siue de ille kasal comodo et de omnia nostra hereditate per suis locis et terminis antiquis per ubi illa potueritis inuenire cum omni sua prestacione que in se obtinet et ad uso ominis pertinet. Et damus uobis illa quarta et habedes inde uobis iam alia IIII.a. Et damus uobis illa hereditate pro habui nostra mater iudicio cum domna Adosinda et cum Vermudo Frolimiz super hereditates et aiudastis nos contra eos in quanto potuisti et fecisti a ibidem ad nos alfagia bona que ad nos conplacuit sicut dicit in liber V et in eorum sentencias "quia ualeat encio sicut uendicio"(a) et pro ic facimus uobis ista firmitate. Habeatis uos firmiter et omnis posteritas uestras iuri quieto temporibus seculorum. Et si nos minime fecerimus et uos calumpniare uoluerimus aut nos aut aliquis generis omo in uoce nostra et nos illa non auttorgamus post uestra parte aut illa a uobis a(b) in iudicio miserimus comodo pariemus uobis duplatas uel quanto ad uobis fuerit melioratas et uos perpetim habitura. Facta cartula firmitudinis diem quod erit XI Kalendas Marcii, Era M LXX VII.a. Petro et Osoredo et Gogina ad tibi Godino Donaniz et ad uxor tua Teodora cognomento Matre in hanc cartula firmitatis manus nostras roboramu † † † s.
Menendo Sesnandiz quos uidit, — Sandino presbiter quos uidit, — Diagu ts., — Andrias presbiter.
Lupario quasi presbiter notuit.

Bibliografia: 

(a) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. V: De Transactionibus III. Titulus: De commutationibus et uenditionibus, § I: "Vt, ita ualeat commutatio, sicut et emtio". — (b) Letra riscada.