Carta donationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0525
Fólio: 
202r-202v
Data do documento
Ano: 
1032
Mês: 
5
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Magnum est enim titulus scripture firmitatis in qua nemo potest hactum largitatis inrumpere sed habet omo potestate de causa sua inde facere quod uoluerit. Obinde ego Omnega ploris Pelagii placuit nobis asto animo integra mente ut faceremus uobis Abdella presbitero et ad suprino uestro Gudino presbitero sicut et facimus textum scripture firmitatis de uilla nostra propria que uocitant Pinario ulpe mons Custodias discurrente ribulo Leza territorio Portugalensis in uilla quomodo illa obtinuit Roderigo Ordoniz de illo memoriale per Porto de Canas et uai per illa anta pro ad termi[n]o de Custodias et de Celleiro in festo per illo arrogio usque ad Porto de Canas. Damus atque concedimus uobis ipsa uilla per suis terminis et locis antiquis prestacionibus suis que in se obtinet sicut testauit Roderigo Ordoniz ad locum Sancti Martini de Teudianes. Et damus nos ad uobis illa sicut iam superius diximus pro remedio anime nostre et anime de qui illa testauit ut habeatis et edificetis et populetis et habeatis et possideatis et uos et omnis posteritas uestra dum uita uixeritis. Et nec uendatis nec donetis nec extraneatis in alia parte et in alia scripture transferre concludatis nisi seruiatis cum illa ad nobis et ad nostris propinquis et ad illis qui in ipso monasterio habitarent ubi illa in testamento est concessa per ubi illa uobis delimitauimus et coram testes adsignauimus et pro remedio animas nostras. Habeatis et possideatis uos et omnis gens uestras dum uita uixeritis et post obitum de cunctis gens uestra relinquatis illa uilla cum suis edificiis in post parte testamento de Sancto Martino de Teudilanes testaui Roderigu Ordoniz. Facta scripture donacionis series testamenti X Kalendas Iunii, Era LXX.a super millesima. Honega prolis Pelagii in hanc scriptura series testamenti quod fierit et elegit plena habeat firmitate et manu mea roboro †.
Pro testes: Magister Gontigio, — magister [A]fonso, — Pepites, — Germondo Froilaz, — Aluito ts., — Frogulfu presbitero, — magister Fromarigu ts., — Aluito presbiter ts., — magister Igulfu ts., — Iustu presbitero, — Velasqu Valentiniz ts., — Mirum ts., — Donegas ts., — Cidi ts., — Dono Erotiz ts., — Ranosindu ts., — Menendus ts., — Eita presbiter Ascorigu.
Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus nos aud gens nostra ad irrumpendum hanc scripture testamenti pariet post uestra parte duplato et hunc nostrum factum adstabile habeat firmitate. Honega plolis Pelagii in hanc series testamenti manu mea † C XXX d XXX n E t L XXX t.a Et sic prenominato in ista scriptura que seruiant magister Abdella ad comde ad domino quod uoluerit conf. †. Et si edificardes domus Domini in ipsa uilla de quacumque parte ibi quisierint habitare habitent per sentencie regule.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.