Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0530
Fólio: 
204r-204v
Data do documento
Ano: 
967
Mês: 
7
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Primogenido cognomento Heibele uobis Auogada et ad uxor uestra Ilubidi placuit michi bone pacis uoluntas ut uenderemus uobis sicut et uendimus una pariter cum uxori mee Mansura hereditate nostra propria que habemus de parentes nostrorum Gosuldi in uilla quo uocitant Custodias iusta ribulo Leza territorio Portugale[n]sis. Vendimus uobis ipsa hereditate de quanta comodo ipsius nostros parentes obtinuerunt de quantacumque uisi fuerunt per omnes illorum antiquiores terminum que circuitum VIII.a porcione integra in domum, in pumares cum suos egressus et clausuras, figueiras, pesegueiros, ameisenares, terras ruptas uel inruptas, arbores fructuosas uel infructuosas, petras mobiles uel inmobiles, mo[n]tes, fontes, exitum uel regressum omnia quantumcumque in ipsa porcionem ad prestitum ominis inuenire potueritis quod ad prestitum ominis est ut integrum uobis uendimus per ubi uobis delimitauimus et coram testibus asignauimus. Et accepimus de uos in precio quantum nobis bene complacuit et apud uos nil remansit in debitum pro nobis dare, ita ex presenti die et tempore(a) sit ipsa hereditate iam supranominata de iuri nostro abrasa et in uestro dominio sit tradita et confirmata. Habeatis uos et omnis posteritas uestra iuri quieto et quod inde agere facere uel iudicare uolueritis libera in Dei nomine habeatis potestatem. Siquis sane quod fieri non credimus quod si aliquis homo contra hanc cartula scriptura firmitatis ad irrumpere uenerit uel uenerimus et ipsa hereditate ad iudicio post uestra parte deuendere non potuerimus aut noluerimus comodo pariemus uobis duplatas uel quantum ad uobis fuerit melioratas et uobis perpetim habitura. Facta cartula uendicionis III Idus Iulii, Era M V. Primogenido cognomento Heibele in hanc cartula uendicionis quod fierit uoluit manu mea roboraui †. Mansura manu mea †.
Gundulfu ts., — Belagius ts., — Ranosindu ts., — Brandon ts., — Blandila ts., — Fromarigo ts., — Atina presbiter, — Lubon abba, — Tuedus Meimus presbiter, — Argirigus Daildus ts., — Gundulfu ts.
Alfossimiru quasi indigno presbitero quasi notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de temporo.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.