De Ebreo uinea

Cartulário:

Nº Documento: 
0531
Fólio: 
204v
Data do documento
Ano: 
1195
Mês: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Notum sit omnibus hominibus tam presentes quam futuri hoc scriptum audientibus et uidentibus quod ego Gondisaluus Didaci decanus sedis Sancte Marie Colimbrie una cum meis sociis canonicis eiusdem ecclesie damus et concedimus tibi Cimay Ebreo et uxori tue Bilida unum nostrum terrenum quod habemus in termino Colimbrie in loco qui uocatur Coselias iuxta molendinum quod dicitur de Trauato, cuius isti sunt termini: in Oriente et in Aquillone uestra uinea; in Occidente uia puplica; in Affrico riuulo de Coselias et uinea de Mosel. Damus illum uobis tali uidelicet conditione ut eum plantetis et ben[e] laboretis et semper inde reddatis nobis u[n]icuique anno unum puzalem uini in torculari. Et habeatis illum uos et omnis posteritas uestra et faciatis ex eo quicquid uobis placuerit im perpetuum. Et si rebellare nobis uolu[er]itis cum predicto foro reddatis illum nobis duplatum et si forte eum uendere uolueritis tali homini uendatis qui nobis semper supradictum uinum tribuat. Et si nos uel aliquis ex nostris homo uenerit uel de extraneis qui hoc nostrum factum irrumpere uolu[er]it quisquis fuerit non sit ei licitum nullo modo sed pro sola temptatione quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et quantum fuerit melioratum et domino patria aliud tantum et insuper sit maledictus et excomunicatus. Facta carta mense Februarii, Era M.a CC.a XXX.a III.a. Nos uero supranominati qui hoc scriptum iussimus fieri coram ydoneis testibus roborauimus et hec sig † na fecimus.
Qui presentes fuerunt: domnus P. cantor conf., — P(etrus) magister scolarum conf., — Petrus Saluatori conf., — Petrus presbiter Bel. conf., — Archidiaconus m(agister) Dominicus conf., — Martinus Andreas diaconus conf., — domnus Daniel diaconus conf., — Petrus Enchino presbiter conf., — Martinus ts., — Salomon iudeus ts.
F[er]nandus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda. Está, contudo, ao ser aparada, fez com que o DE quase ficasse todo cortado.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.