Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0551
Fólio: 
211r
Data do documento
Mês: 
9
Dia: 
18
Nota: 

Documento sem ano.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Petrus Galindi filius timens diem mortis mee et dum habeo omnem meum sensum dispono omnia mea quid de ea sit postquam obiero pro remedio anime mee meorumque peccatorum remissione. Do omnium mearum rerum tam de mobili quam de inmobili medietatem Colimbriensi sedi Sancte Marie et episcopo eius et clericis ut Deus per intercessionem eorum misertus sit anime mee. Et ex alia medietate faciant sicut mos est pro anima mea pauperibus, missas et quod superauerit sit distributum per clericos qui canituri sunt pro anima mea missas, tamen tali conditione ut uxor mea totam domum meam et suam habeat in sua uita, post obitum uero eius sit sicut superius resosonat. Hoc sciendum quod non do in hac donatione illam uineam quam habeo cum meo genero sed sit data faternitati Sancti Bartolomei cum una cuba. Si uero aliquis quod minime credo fieri ex qualicumque potentia seu tribu hoc scriptum ad irrumpendum uenerit pro sola presumtione a liminibus Ecclesie tamdiu sit separatus donec resipiscat et ad satisfactionem(a) ueniat sed si superauerit et noluerit dimittere a Deo sit maledictus et cum Iuda traditore damnatus et quum ante tribunal Christi in diem iuditii adstatis fuerit non mereatur audire cum sanctis: "Venite benedicti Patris mei"(b) sed cum impiis audiat: "Ite maledicti in ignem eternum qui preparatus est diabolo et angelis eius"(c). Facta testamenti carta XIIII Kalendas Obtubrii(d). Ego supranominatus Petrus hoc scriptum autorizo et propria manu coram idoneis testibus roboraui et hoc signum feci †.
Qui presentes fuerunt: Zoleiman Ferrarius ts., — Petrus Doneliz ts., — Iohannes Amotasef ts., — Iohannes Martiniz ts., — Ego Arias iudex conf.
Petrus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de sotisfactionem. — (b) Mat. 25, 34: "Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi". — (c) Mat. 25, 41: "Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius". — (d) A Era está omissa.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.