Venditio de ecclesia de Vaer

Cartulário:

Nº Documento: 
0536
Fólio: 
205v-206r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
1
Dia: 
24
Nota: 

Apesar do Livro Preto dar o ano de 1104 (Era M C X.ᵛ II), como data desta venda, o original tem o ano de 1103 (Era M C X.ᵛ I).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 11, or. vis. trans.

In Dei Omnipotentis nomine. Ego Rodericus Vermudiz cartam uenditionis facio uobis domno Mauritio episcopo de hereditate mea propria quam habeo de herentia patris mei Vermud[u]s Armentariz, id est octaua de media de ecclesia Sancti Iohannis de uilla Valeir et de illa laicali uilla aliud tantum. Vendo uobis illam pro pretio quod michi conplacuit, id est XXXII modios. Et feci uobis illam uendere sana mente et propria uolumtate nullo quoque gentis inperio nec pertimercenti metu sed promta uolumtate. Ideo de hoc die qui est VIIII Kalendas Februarii, Era M C X.v II de iure meo sit ablata et in uestro iure uel dominio sit tradita et confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnes succesores uestros qui in ecclesia Colimbriensis sedis constituti fuerint tempore perpetuo. Et si forsitam ego uel aliquis homo uenerit tam de meis propinquis quam de eredibus aut extraneis contra hanc cartam quisquis ille fuerit conponat quod usurpauerit in duplum et insuper quingentos solidos persoluat ad partem episcopi uel prioris qui sedem Colimbriensem regerit more fiscali per singulos annos. Et hec mea uenditio perhenniter habeat roborem. Ego Rodericus prolis Vermudi hanc cartam quam per placitam uenditionem iussi facere et iusta pretium accepi cum propria manu roboraui et hoc signum feci †. Ego Mauritius Dei gratia Colimbrie[n]sis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis † inpono.
Adhuc aditio in hac carta illum placitum cum sua hereditate, id est tertia de hereditate quam mihi inplaciauit tio meus Arias Venitia et accepi unam bonam mantam de episcopo pro eo. Et si dixerint uobis aliquid quia ad Fernando feci annution de illo certe illi non autorizo quia per uim et metum hoc feci et absque mea uoluntate.
Rodericus abbas conf., — Gartia prior conf., — Castrumiensis conf., — Iohannes Moniz ts., — Dominicus archidiaconus conf., — Enegus presbiter uidit, — Menendus Ramiri ts., — Ieremias ts., — Fernandus Iacin[iz] ts., — Dauid Recimondiz ts.
Ramirus prior Visensis scribsit et confirmo.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.