Testamentum ad episcopum Mauricium

Cartulário:

Nº Documento: 
0538
Fólio: 
206v-207r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
2
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritus. Hoc est testamentum quod ego Menendus Roderiguiz et susana mente et propria u[o]luntate pro remedio anime mee timendo ne intestatus ab hac uita discederem per manus domini mei Mauricii Colimbriensis ecclesie episcopi eiusdem ecclesie et ipsi eiusque sucessoribus fieri obtaui de heredi[tati]bus infranominatis laicalibus quas a parente meo possedi tam emptis quam transmutatis que site sunt ultra Dorium flumen im parte que dicitur Refoios scilicet in Bicoreios et in Leuitanes et in Cirquidello de omni quod mihi pertinet hereditario iure ut supradixi, excepto casali de Leza quod dedi uxori mee in patrone. Post obitum meum tertiam partem integram statuo dari, duas uero partes filio meo retineri(b) qui si sine liberis ab hac uita discesserit(c) predicte hereditates per medium diuidantur, quarum medietas perfate sedi eiusque pontifici hereditario iure me testante permaneat altera uero monasterio quod est in predicto Refoios in quo parentum nostrorum corpora(d) dinoscuntur esse sepulta tali pacto permaneat. Quod testamentum si propinquus uel extraneus irrumpere temtauerit perpetuo damnetur anatema, insuper et quamtum aufferre uoluerit eidem sedi eiusque episcopo quoactus in duplum restituat. Quod scriptum est et manu propria roboratum in presentia predicti pontificis XII.o Kalendas Martias, Era M C X.v I.
Qui uiderunt et presentes fuerunt: Ego Mauritius Dei gratia Colimbriensis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis † inpono.
Menendus Gondisalui ts., — Petrus Petri ts., — Pelagius Teuuiazi ts., — Rodericus Sendiniz, — abbas Sesnandus conf., — Martinus presbiter conf., — Suarius presbiter conf., — Bellidus Iustiz ts.
Pelagius presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, desde ad, escrita em letra da mesma época, mas de mão diferente. — (b) Palavra emendada de teneri. — (c) Palavra emendada de distesserit. — (d) Palavra emendada de corporu.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.