Carta testamenti ad episcopum Mauricium

Cartulário:

Nº Documento: 
0537
Fólio: 
206r-206v
Data do documento
Ano: 
1107
Mês: 
12
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam nos Aimar et uxor mea Susana Makil filia et filius eius Martinus et filie sue Giluira et Bona sana mente et prona uolumtate fecimus ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie et eiusdem loci episcopo domno Mauritio siue clericis ibidem comorantibus de medietate de hereditatibus inferius nominatis ut resonant in illa carta alia donationis quam Hermentro Roderiguiz ad Cidi Fredariz et ad uxorem suam Capdania de illis hereditatibus scribere iussit et confirmauit. Et habent iacentiam ipse hereditates inter Durium et Vougam in territorio Sancte Marie sub montem qui dicitur castrum Recaredi et sunt pernominate ipse uille ita nostram portionem de uilla Trauanca et de uilla Toaldi et de Aziueto et de Insula et de Mazata cum suis terris et aquis et cum ingressu et regressu et cum omni aprestito quod hominis est, excepto illo casale de Figarido. Et adicimus uobis adhuc nostram portionem de ecclesis Sancti Vincentii de Peraria et Sancti Michaelis de Sauto et Sancti Laurentii ut resonat in carta nomina[ta] superius. Has hereditates nominatas hodie a nostro dominio ablatas et ecclesie iam dicte et episcopo atque clericis in eiusdem loco habitantibus a nobis traditas uniuersi cognoscant. Hoc fecimus pro remissione peccatorum nostrorum in nostri memoriam ut eorum orationibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie et nomina continentur adiuti quod nostris meritis requiuimus, ualeamus adipisci. Hoc denique per contestationem omnipotentissime Deitatis dicimus quod huic nostro facto non erimus contrarii. Quod si forte quod absit contigerit liceat ecclesie rectoribus coercere nos seuerissime legali censura semoto omni blandimento. Si autem aliquis quilibet uir aut femina siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliquid euertere uel aufferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assertionem cuiuscumque ingeniosse calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie omnia que aufferre temptauerit. Et quamdiu in hac pertinatia mansanserit sit excumunicatus a satietate fidelium christianorum qui si in hac auoatia ab hoc seculorum obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna damnatione. Et hoc nostrum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta carta hec est testamenti XI.o Kalendarum Ianuarii, Era M C X.v V. Nos supradicti Aimar et Susanna, Martinus et Giluira et Bona quod hoc prono animo fieri decreuimus et coram idoneis testibus manibus propriis roborauimus et super altare Sancte Marie offerri statuimus † † † † †.
Qui presentes fuerunt: Artaldus ts., — Sendinus Anseriguiz ts., — Anaia ts., — Floridi Godiniz ts., — Menendus Gunsaluiz ts., — Petrus Petriz ts., — Goesteo Iermias ts., — Giraldus monacus presbiter, — Petrus presbiter, — Menendus subdiaconus, — domnus Martinus prior.
Iohannes diaconus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está acrescentada, em letra da mesma época, mas de diferente mão, desde ad.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.