Carta cambiationis Cogie et Sancte Eolalie

Cartulário:

Nº Documento: 
0560
Fólio: 
214r-214v
Data do documento
Ano: 
1122
Mês: 
11
Dia: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Régs., m. I, doc. 9, or. car.

In Dei nomine. Ego regina Tarasia Ildefonsi regis filia placuit mihi per bona pacem et uolumtatem nulloquoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescenti metu sed propria mihi accessit uolumtas ut facerem uobis comiti domno Fernando cartam cambiationis de hereditate mea propria que uocatur castrum Sancte Eulalie territorio Colimbrie discurrente riuulo Mondeco et accepit de uobis alium castrum quod uocatur Cogia unde iam uobis firmitudinem feceram. Ipsa uero hereditas est sita iusta ripam fluminis Aluie subtus monte qui uocatur Ermeno discurrente riuulo Aluia et Mondeco. Do uobis illum kastrum Sancte Eulalie cum suis terminis antiquis et cum uilla Quiayos et suis agectionibus egresum etiam regresum terras ruptas et inaruptas cum quamto in se obtinet et a prestamen hominis est, ita ut de hodie die uel tempore sit ipsum castrum de iure meo abrasum et iure uestro sit traditum atque confirmatum. Habeatis uos illum firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum. Siquis tamen aliquis homo uenerit contra hoc factum meum ad inrumpendum tam de propinquis quam de extraneis non habeat licenciam sed pro sola presumptione reddat uobis in duplum quantum auferre temptauerit et insuper quantum a uobis fuerit melioratum et iudicato. Facta carta donationis noto die qui erit III Nonas Nouembris, Era M.a C LX.a. Et aditio uobis pro seruitio quod mihi fecistis et facietis illum castrum quod uocatur Saurium cum adieccionibus suis per ubi illud melius potueritis inuenire cum suis terminis antiquis. Ego regina domina Tarasia una cum filio meo Afonse Anriquiz hanc cartulam propriis manibus robo † † rauimus.
Pro testes: Nunu ts., — Menendus ts., — Monius ts., — Pelagius ts., — Suarius ts.
Gonsaluus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.