Testamentum de ecclesia de Cantoniede

Cartulário:

Nº Documento: 
0578
Fólio: 
222v-223r
Data do documento
Ano: 
1087
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 25, or. vis. trans.

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Cum Dominus Omnipotens sua inmensa clemencia domnum Fredenandum regem christianorum elegisset et super Yspania imperatorem constituisset nonnullas ciuitates, municiones, uillas diu a paganis possessas in manu sua tradidit qui illas a potestate gentilium liberauit et populo christianorum inhabitare fecit. Non post multum uero temporis suo cum exercitu ad Colimbriam uenit et domno Sesnando consule presente, cuius consilio satis pollente iam dictus rex multa agebat et honorifice illum secum habebat, ciuitatem obsedit et tandem superna uirtute illam inuasit. Ex arbitrio Sesnandi consulis totam conmisit tribuens sibi potestatem et concedens dandi siue auferendi, iudicandi et omnia secundum suam uolumptatem ordinandi. Sed, cum hic catholicus rex a mole carnis solutus esset et terminum presentis uite iam peregisset, rex Ildefonsus qui in sede et in regno patris sui successit predictum consulem multum dilexit et quicquid pater suus sibi dederat ualde laudauit atque confirmauit et insuper multa ei addidit. Igitur ego Sesnandus consul prefatam ciuitatem suis cum confinibus ex necessariis omnibus restauraui et tutissimis presidiis firmiter adarmaui necne ex diuersis partibus populo christianorum inhabitare curam duxi et postquam queque loca ecclesiis catholice fidei pulcre recuperaui et domnus Paternus episcopus ibi clericos ordinauit placuit mihi post mortem ipsius episcopi domno Martino Simeonis(a) filio qui tum temporis sedem Sancte Marie cum omni diocesi sua uice episcopi regebat laudante et consenciente et uniuerso suo clero concedente dare scilicet et condonare ecclesiam de Cantonied Laurencio subdiacono quem cum suis parentibus ex prouincia paganorum cum magno honore adducere curaui et illis hereditates et uillas satis dedi. Dono et concedo tibi Laurencio iam dictam ecclesiam, domno Martino supranominato annuente, ut illam in cunctis diebus uite tue habeas et possideas et tuam uoluntatem inde facias tali tamen tenore textum scripture firmitudinis ipsius ecclesie tibi facio quatinus illam augmentandi et honorandi curam agere studeas et sedi Sancte Marie illos redditus qui ad pontificalem sedem pertinent fideliter prebeas et obediens semper existas. Si forte quislibet temerarius potens uel inpotens cuiuscumque ordinis siue sexus sit qui hanc firmitatis kartulam in aliquo disturbare uoluerit a liminibus Sancte Ecclesie sit separatus et cum Iuda traditore in ima tartari dimersus insuper et ipsam ecclesiam tibi duplatam secundum preceptum Libri Iudicum conponat. Data et confirmata donacionis serie mense Maio, Era M.a C.a XX.a V.a.
Ego predictus Sesnandus consul propria manu confirmo †, — ego Martinus sedis Sancte Marie prior confirmo †, — ego abas Eusebius conf., — ego Petrus abbas conf., — ego Truictesendus Monte Maioris prior conf., — ego Cresconius episcopus qui postea cathedram sedis Sancte Marie gubernaui confirmo, — ego Mauricius successor episcopus domni Cresconii confirmo conf., — ego Gunsaluus episcopus domni Mauricii successor existens conf., — Pelagius presbiter Odoriz conf., — Petrus presbiter Zalama conf., — Petrus Christoforiz ts., — Christoforus ts., — Abulfadal ts., — Erus presbiter conf., — Pelagius presbiter Odoriz conf., — Petrus presbiter Zalama conf., — Salamon presbiter conf., — Erus presbiter conf., — Nodarius Christoforiz ts., — Iohannes ts., — Petrus diaconus conf., — Dominicus subdiaconus conf., — Pelagius Vermuiz ts., — Petrus ts., — Omar ts., — Ciprianus ts., — Bellitus Iustiz ts., — Erus ts.
Pelagius subdiaconus scripsit.

Aparato: 

(a) Martinho Simões foi eleito bispo de Coimbra (docs. 390 e 552), mas quem sucedeu a D. Paterno foi D. Crescónio (cfr. doc. 609).

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.