Testamentum de Adaulfus et de Petroso Castro

Cartulário:

Nº Documento: 
0539
Fólio: 
207r-207v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
1
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — C. R., Pedroso, m. II, doc. 3, or. vis. trans.

Ego Ermesenda Odoriz cognomento nomen Dulce in Domino Deo eternam salutem. Cum peccatorum meorum mole depressa diuina prouidentia euenit in corde meo reminiscens iuditii diem Domini Nostri Ihesu Christi et ut non usquequaque disperatione deiciar sed in spe que sanctorum meritis et in ueneratione Sancte Marie Matris Domini et ob redemtionem anime mee facio textum scripture ad ipsius ecclesie Sancto Marie que(a) est fundata in ciuitate Colimbrie uidelicet sede pontificali siue ad episcopum qui nuper eam regit domnum Mauritium et ad clericos cum eo adsistentibus qui ibi Deo deseruiunt. Dono testor atque concedo meas rationes de ecclesiis et de hereditatibus quas conparaui de uiro meo Fernando Vitiscli in uno meo seruo nomine Adaulfus, id est tertia de ecclesia Sancta Maria de Castro Petroso cum omnibus(b) adprestationibus suis uel testationibus siue tercia de ipsa uilla uocatur Castro Petroso cum exitu uel cum regresu per locos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire cum quamto in se obtinet et ad prestitum hominis est. Similiter autem dono uobis et supradicte sedi nonam de ecclesia Sancti Saluatoris Petroso et de ipsa uilla leicali similiter nonam per ubi illam potueritis inuenire cum illorum adprestationibus et testamentis tam de uillis quam de ecclesia. Itaque de hodie die qui est XV Kalendas Februarii, Era M C X.v I sint ipse hereditates iam dicte et ille ecclesie de iure meo abrase et in dominio episcopi domni Mauricii donate siue ad eius sidem Sancte Marie offerte iure perpetuo sint stabilite ad prefatam ecclesiam. Et si forsitam aliquis homo uenerit tam de meis propinquis quam de extraneis contra hoc factum meum irrumpendum in primis componat quod usurpauerit in undecuplum uel quadruplum et ab ecclesia separetur et perpetua excumunicatione sustineat. Et ego Ermesenda que uocor nomen Dulce iuro per Deum et tronum glorie(c) sue ut contra hoc testamentum meum numquam ero uentura ad uiolandum et si aliud fecerim conponam hoc in quadruplum quia scire licet quomodo testaui illas pro plurimis meis peccatis que confessa sum ad illum episcopum prefatum et insuper fui gentalis(d) cum uiro meo cui sit requ[i]es. Et non potui alium habere nec alium ieiunium facere pro me nisi hereditates istas donarem Deo et ad eius honorem et Sancte Marie et ad seruos Dei ibidem deseruientes et ad redemtionem anime mee et ad prefatum episcopum qui mihi misericordiam fecit. Ego Ermesenda cognomento nomen Dulce et hoc testamentum quod de toto corde meo et sana mente facere iussi et manu propria roboro et confirmo uobis domno Mauritio episcopo et supradicte ecclesie uestre et clericis ibidem adstantibus. Perpetuum facio robur(e).
Ego Mauri[ti]us Dei gratia Colimbriensis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis † inpono.
Dauid ts., — Ero Gonsaluiz ts., — Iohannes Muniz ts,. — Ieremias ts., — Ramirus Pelaiz ts., — Sendinus ts., — Gutinus abbas ts., — Ego Gartia prior Castrumie conf., — ego Alfonsus archidiaconus conf.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de qui. — (b) Palavra emendada de hominibus. — (c) Palavra emendada de gloree. — (d) Palavra emendada de gentale. — (e) A confirmação do bispo D. Maurício, ao contrário do que é hábito, antecede a roboração da testadora Ermesenda.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.