Carta contramutationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0540
Fólio: 
207v-208r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
6
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Mautitius episcopus in Domino Deo eternam salutem, amen. Ideo placui mihi bonam pacem et uolumtatem asto animo integroque meo consilio nulloquoque gentis imperio nec suadenti articulo neque pertimescentum metum sed propria nostra uolumtate ut faceremus uobis Pelagio Didaci et ad uxorem tuam domnam Ausendam sicut et facimus cartulam contramutationis et firmitatis de illo casali de Sirgueros cum sua adiectione. Et habuit illud casale de parte de Gonsaluo Carbonele in uilla prenominata Sirgueros, ipsam hereditatem ganauit eam Gunsaluus de Ramiro Baldemiriz sic quomodo illam sui intercessores sic de ganantia quomodo de conparatura ad integrum uobis concedo subtus monte Castro Petroso discurrente riuulo de Cerzeto prope littus maris territorio Purtugalensi in loco predicto iam supradicto. Damus uobis illum casale cum suo prestamo et cum suis locis et uicis et terminis antiquis per ubi illam potueritis inuenire cum quanto quod in se obtinet et ad prestitum hominis est siue in ecclesia(b) quomodo et leicale quomodo concludit per Sesmondi et de alia parte cum Pausada et deinde cum Cornadelo et inde diuidet cum Petroso istumque concludit(c) nostra ratione qui(d) fuerunt de Roderico Baldemiriz cum exitu montium uel regressu illam nostra ratione uobis concedimus ab integro. Damus uobis illam hereditatem pro qua accepimus de uobis pretium aderatum et definitum illa uestra ratione de acisterio de Villar tantumque nobis et uobis bene complacuit et de pretio nichil remansit in debito. Vos dedistis nos accepimus iure quieto temporibus seculorum, ita ut de hodie die et tempore seculorum sit ipsa hereditas de iure nostro abrrasa et in uestro iure et dominio sit tradita atque confirmata. Sed siquis tamen quod fieri iussi non creditis et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartulam mutationis et firmitatis ad irrumpendum quesierit tam propinquis quam extraneis qui in hanc cartulam irru[m]pere uoluerit et uos in concilio nolueritis(e) obturgare uel uindicare pro uestra parte aut uos in uoce nostra illam non potueritis diuindicare quomodo pariemus uobis illam hereditatem duplatam uel quamtum uobis fuerit meliorata et in simile talem locum et iudicato et uos perpetim habituri. Facta cartula cambiationis et contramutationis et bone factionis et firmitatis noto die quod erit in ipsas Nonas Iunii, Era M C X.v VI. Ego Mauritius episcopus uobis Pelagio Didaci et ad uxorem uestram domnam Ausendam Ataniz in hanc cartulam contramutationis et firmitatis manu mea roboro † † † † †.
Testes: Fernandus ts., — Gunsaluus Ordoniz ts., — Froiala abbas qui uidit, — Eita ts., — Sisnando archidiaconus qui uidit, — Rodericus abbas qui uidit, — Froila ts., — Gonsaluus ts., — Gondesendus qu[a]si presbiter uidit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda. — (b) Palavra emendada de egclesia. — (c) Palavra emendada de concludimus. — (d) Palavra emendada de quo. — (e) O contexto exigia antes: et nos in concilio noluerimus.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.