Pacis agnitio a cardinali et legado Romane ecclesie facta studio quorumdam episcoporum et religiosorum uirorum qui burgensi interfuere concilio inter colimbriensem et portugalensem episcopum

Cartulário:

Nº Documento: 
0598
Fólio: 
231v-232v
Data do documento
Ano: 
1121
Mês: 
8
Dia: 
25
Local: 
Sahagún
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 2, doc. 3, cóp. séc. XIII.

(a) Cum omnis controuersia aut rigore iusticie aut amico iusticie pacis fine sopiatur, complacuit domno [Bosoni](b) Sancte Romane Ecclesie cardinali et legato, studio quorumdam episcoporum et religiosorum uirorum qui Burgensi interfuere concilio, inter Coninbriensem et Portugalensem, Gundisaluum et Hugonem scilicet uenerabiles episcopos, ex consensu utriusque pacem reformare et ipsius pacis tenorem cirographi astipulacione firmare. Quam pacem sub fidei puritate firmatam postmodum in concilio apud Sanctum Facundum ab eodem cardinali VIII.o Kalendas Septenbris celebrato predictus Coninbriensis episcopus conquestus est predictum Portuganensem episcopum non tenere et in eisdem quibus in circographo abrenunciauerat, parrochie terminorum sese querimoniis inquietare, cum ei et quod promiserat ex integro contulisset nec postea uel per se uel per aliquem abstulisset et in sede Portugalensi clericorum eius fauorem in sui presencia obtinuisset. Ad hec Portugalensis respondit Colinbriensem primitus tenorem pacis fregisse et post inquisicionem in sede Coninbriensi factam a se ea que iam acceperat abstulisse et ideo se apud Apostolicam Sedem querimonias renouasse et a domino papa Calixto ad Colinbriensem episcopum ut eum de abrenunciatis in ciragrapho parrochie terminis reuestiret sub officii sui interdicione litteras detulisse. Perspectis igitur utriusque partis litteris et racionibus dominus Boso Sancte Romane Ecclesie cardinalis cum episcopis istis, scilicet: Didaco Oriensi, Aldefonso Tudensi, P(elagio) Ouetensi, Guidone Lascurrensi, auctoritate canonica iudicauit quod Coninbriensis episcopus cui accio incumbebat III legitimos testes produceret qui iure iurando firmarent se audisse et uidisse Coninbriensem episcopum in Portugalensi sede supradicti cirographi corroboracionis fauorem a clericis Portugalensis episcopi quoram eodem episcopo Portugalensi obtinuisse et Portugalensi ex integro quod promiserat contulisse nec postea uel per se uel per aliquem abstulisse et sicut predictum pacis cirographum firmum et illibatum maneret et quod cuique conferebat sine retrac[ta]cione deinceps sufficeret. Quod iudicium cum recitaretur et a Colinbriensi non solum tres sed et plures legitimi testes producerentur, Portugalensis episcopus cum se firmissima racione, iusta sentencia, legitimis testibus sede inexcusabiliter conuinctum uideret, dominum papam apellauit et iustum iudicium autoritate canonica firmatum tamen contra racionem et incassum refutauit. Nam quamuis iudicio domini cardinalis cui dominus papa uices iudicandi que iudicanda erant commiserat, necnon iudicio predictorum quoepiscoporum, qui ad concilium uenerant, inconsulte, inracionabiliter, nulla fultus auctoritate conaretur resistere. Tamen cirographum pacis predicte apud Burgense concilium in presensia domni Bosonis cardinalis [et] Tholetani archiepiscopi corroboratum facto predicto iudicicio iterum corroborauit et apostolica autoritate istud iudicium quod in hac carta continetur firmauit et ut cirographum pacis predicte perpetuo teneretur mandauit et ciam ad suam corroborandam sentenciam istam presentem cartulam suo proprio sigillo muniuit.

Aparato: 

(a) Rubrica registada em momento posterior, no fim do documento 597. — (b) Espaço em branco destinado ao nome do cardeal legado.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.