[Carta]

Cartulário:

Nº Documento: 
0597
Fólio: 
231r-231v
Data do documento
Ano: 
1117
Mês: 
2
Dia: 
24
Local: 
Burgos
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

C) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 1-1v., doc. 2, cóp. séc. XIII.

Cum omnis pacificus testimonio ueritatis filius esse Dei conprobetur summopere studendum est unicuique fideli conponende paci operam dare. Quodcirca ego Boso, Dei gratia tituli Sancte Anastasie cardinalis Apostolice Sedis legatus, inter cetera que in concilio apud Burgos celebrato audiui negocia, causam que inter uenerabiles episcopos Colinbriensem Gundisaluum et Portugalensem Hugonem diu uentilata fuerat pertractandam suscipiens, omnes eorum raciocinationes discussi diligenter et ipsorum scripta quibus utraque pars sua sibi iura tuebatur recepi. Cum quibusdam itaque eorum, qui ibi fuerant episcoporum, finem et pacem diutine eorum disceptacioni imponere cupientes, conuenientes iusticie inter eos concordiam fecimus. Vnde, secundum quod nos iudicauimus et laudauimus, prefatus Portugalensis episcopus Hugo in puritate fidei dimittit et definit uenerabili Gundisaluo Conimbriensi episcopo et ecclesie eius Lamecum et cartam quam dominus papa Paschalis ei inde fecerat et aliis litteris suis retractauerat in potestatem ipsius episcopi Conimbriensi ep(a) reddidit. Terminis quoque et honori quos ultra Dorium uersus Conimbriam sue diocesi in priuilegio Romano adscribi fecerat abrenunciauit eosque ipsi episcopo Conimbriensi et ecclesie ipsius Portugalensis definiuit ita ut nichil de cetero ultra Dorium ad suam diocesim pertimere requireret. Priuilegium autem ipsum sibi Portugalensis reseruauit quia preter ista erant ibi nonnulla que Portugalensis ecclesia iuste adquisierat. Conimbriensis quoque episcopus, pro asequenda pace, donat et tradidit Portugalensi episcopo et ecclesie eius de sua proprietate ad ecclesiam de Oluar cum omnibus suis pertinenciis et terminis sicut ipse Colinbriensis eam hodie tenet. Ceteras autem querimonias quas inter se quomodo habebant sine tergiuersacione omnes sibi inuicem definiunt et ut hanc difinicionem et donacionem per suorum canonicorum fauorum corroborari faciunt conueniunt. Veram quoque amicitiam inter se ad inuicem de cetero inuiolabiliter conseruare fidei puritate et sui ordinis sanctitate et pacis osculo confirmant.
Acta sunt hec VI.o Kalendas Marcii, Era M.a C.a L.a V.a.
Ego Bernaldus Tholetanus archiepiscopus et Sancte Romane Ecclesie legatus conf., — ego Boso cardinalis Sancte Romane Ecclesie legatus conf., — Ollegarius indignus Barcinonensis ecclesie dispensator conf., — ego P. [Dei] gratia Palantine ecclesie episcopus conf., — ego Iohannes Neumausensis episcopus conf., — ego Iheronimus Salamantine sedis conf., — ego Hugo Portugalensis episcopus conf., — ego Paschalis Burgensis episcopus conf.
Hec sunt nomina canonicorum Portugalensis ecclesie amiciciam et pactum inter Colinbriensem episcopum et Portugalensem episcopum confirmancium: ego Pelagius conf., — ego Didacus conf., — ego Arias archidiaconus conf., — ego Ylarius conf., — ego Suarius conf., — ego Petrus conf., — ego Iohannes conf., — ego Nunus conf., — ego Didacus conf(b).

Aparato: 

(a) Com um traço sobreposto, significando que foi rasurado. — (b) Não tem as subscrições das dignidades eclesiásticas de Coimbra.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.