[Carta uenditionis]

Cartulário:

Nº Documento: 
0571
Fólio: 
219r
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 38, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis quam iussi facere ego Petrus Iustiz et uxor mea Speciosa tibi Pelagio Petriz et uxori tue Iuste de medietate illius uille que est in partibus Colimbrie que dicitur Penna unde iam uendidimus aliam medietatem Martino Iben Fucen. Ipsam uero medietatem aliam que nobis remansit uendidimus uobis pro precio quod a uobis accepimus XII morabitinos in ganato quia tantum nobis et uobis placuit et de precio apud uos nichil remansit. Isti uero sunt termini de tota heditate: in Oriente quomodo spartit cum terris de Anaia et de domno Floride; in Occidente per illos terminos quibus spartit cum Outil; in Aquilone quomodo spartit per illas terras de Cantoniede; in Affrico quomodo spartit cum Portunias. Damus et concedimus uobis et omnibus successoribus uestris prefatam medietatem ipsius hereditatis quantum scilicet nos ibi habemus et ad nos pertinet per quem locum illam potueritis inuenire ita de montibus quomodo de uallibus et de terris cultis et incultis et de suis discurrentibus aquis et de suis pascuis et de sua turri cum suo ingressu et regressu. Et faciatis de ea quicquid uobis placuerit ex hac die usque in perpetuum. Si forte nos seu aliquis ex nostris propinquis uel de extraneis ipsam hereditatem uobis auferre uoluerimus uel uoluerit quisquis fuerit quantum auferre temptauerit in duplum uobis componat. Et si in concilio auctorizare seu deuendicare non potuerimus uel noluerimus componamus uobis ipsam hereditatem duplatam cum quanto fuerit meliorata et domino patrie aliud tantum. Facta carta mense Februarii, Era M.a C.a LX.a I.a. Nos prefati qui hanc cartam facere iussimus coram testibus roboramus et propriis manibus hec signa fecimus.
Qui presentes fuerunt: Aluitus Vermuiz ts., — Iohannes Hieraz ts., — Luzu ts., — Pelagius Iohannis ts., — Iohannes Toston ts., — Truitesendus Sauariguiz ts.
Menendus subdiaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.