[Bula]

Cartulário:

Nº Documento: 
0594
Fólio: 
230r-230v
Data do documento
Ano: 
1135
Mês: 
5
Dia: 
26
Local: 
Pisa
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 12, c. retrós da suspensão do s.
B) T. T. — Sé de Coimbra, cx. 30, Docs. Ecles., m. 1, n.º 13, cóp. figur. séc. XIII.
D) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, n.º 3800, fl. 4-4v., doc. 8, cóp. séc. XIII.

Innocencivs episcopvs servvs servorum Dei. Fratri Bernaldo Colimbriensi episcopo eiusque successoribus canonice promouendis in perpetuum. Officii nostri nos ortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti et utilitati salubriter auxiliante Domino prouidere. Dignum namque et honestati conueniens esse cognoscitur ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus eas et a prauorum hominum nequicia tueamur et Apostolice Sedis patrocinio muniamus. Proinde, uenerabilis frater Bernalde episcope, tuis postulacionibus clementer annuimus et Colinbriensem ecclesiam, cui auctore Domino presides, in Beati Petri tutelam proteccionemque suscipimus et presentis scripti pagina roboramus. Statuens, ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presenciarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitate regum uel principum, oblacione fidelium seu aliis legitimis titulis prestante Domino acquirere uel recuperare potuerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis nominibus annotanda subiunximus: duas uidelicet episcopalium quondam cathedrarum ecclesias Lamecum et Viseum, quas tue tuorumque successorum prouisioni cureque committimus, donec disponente Domino Colimbriensi ecclesie dyocesis sua restituatur, castrum Senam et Gaudelam et cum Celorico et ceteris adiacentibus castris atque coloniis, ecclesiam Sancti Mametis martiris de Lauribano cum pertinenciis suis que comitis Henrici et regine Tarasie ecclesie Colinbriensi oblata est, castrum quoque quod uocatur Cogia cum pertinenciis suis a predicta regina post obitum uiri sui uestre ecclesie traditum, uillam quoque Vaccariciam cum ecclesiis et colonis ac presidiis suis ab illustri comite Raimundo et Hurraca nobili regina Colinbriensi ecclesiae donatam et suis scriptis firmatam. Preterea quod de terminis inter Colinbriensem et Portugalensem ecclesias a dilecto filio nostro Bosone tunc Apostolice Sedis legato in concilio apud Burgos celebrato racionabiliter diffinita sunt firmamus et que predecessori tuo bone memorie Gunsaluo episcopo adiudicata sunt firma et inconuulsa manere sancimus. Nulli ergo omnino hominum fas sit prenominatas ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere aut aliquibus uexacionibus fatigare, sed omnia integra conseruentur tam uestris quam pauperum usibus omnimodis profutura. Siquis igitur in posterum rex, dux, marchio, comex, uicecomes, iudex, castalio, aut quelibet ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita si non satisfaccione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate cereat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesie sua iura seruantibus sit pax Domini Nostri Ihesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud distrum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Innocencius Ecclesie Catholice episcopus †.
Datum Pisis per manus Aimerici Sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii, VII Kalendas(a) Iunii, indictione XII, Incarnacionis Dominice anno M.o C.o XXX.o V.o, pontificatus domni Innocencii pape II anno VI.

Aparato: 

(a) Palavra acrescentada, na margem direita, em momento posterior.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.