De populatione de Tentugal

Cartulário:

Nº Documento: 
0559
Fólio: 
213v-214r
Data do documento
Ano: 
1108
Nota: 

Acerca desta data, cfr. D. R. I, nota XIII, p. 579.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, Docs. Régs., m. I, doc. 3, or. vis. trans.

Sub imperio Omnipotentis Dei qui uerbo creans omnia recte conposuit atque utiliter in suo congaudet regno qui cum eodem Filio et Spiritu Sancto unus et coequalis permanet per numquam finienda seculorum secula. Audiant presentes et futuri uerba relationis huiusmodi: Constitutum est inter uiuentes ut quidam ex illis sint maiores quidam mediocres, alii uero minores alii sint domni alii subiecti et necesse est ut domni prestent hominibus qui sibi seruiunt et qui melius proficiant et magis sustentur de beneficio dominorum suorum. Ego comes Hanricus una cum uxore mea formosissima Tarasia comitissa, filia regis domni Adefonsi, facimus uobis homines populatores quod uultis populo Tentugal uillam iussu regis domni Adefonsi qui iussit eam uobis hedificare et construere, facimus uobis cartam stabilitatis ad habitandum et ad plantandum et ad colendum tali modo ut omnis miles qui ibi fuerit et balesteriis atque monasteriis uel ceteris hominibus habeant talem licentiam ut faciant de suis rebus ad seniorem qui illam imperauerit sicut faciant omnes homines qui habitant in Colimbrie ciuitate et similiter habeant omnes foros qui in Colimbrie currerint. Est confirmatum istud in tempore Dominus Noster Ihesu Christus post resurrectionem suam quo ascendit in maiestatis sue preterito mille centuque X.v.a VI.es, regnante Pascasio Rome, Bracare Giraldo archiepiscopo, Tolete Bernaldo probissimo archiepiscopo. Et quisquis post nos rex hanc(a) ac comes regina uel comitissa, quisquis uir uel mulier de nostris propinquis uel de extraneis hanc stabilitatis cartam uiolare uoluerimus uel uoluerit et contra hoc quod nos sponte facere iussimus destrutores esse uoluerimus uel uoluerit, quisquis fuerit propincus aut extraneus segregetur a corpore et sanguine Domini et cum Iuda traditore dimersus in profundum inferni lugeat penam. Hec carta stabilitatis fuit scripta †. Ego Aran comes uel consul hanc stabilitatis cartam scribere iussi et manu propria roboraui. Similiter et ego supradicta dulcissima Tarasia predicti regis filia manu propria quicquid scriptum est confirmo.
Qui presentes fuerunt: Saluador Recamondiz ts., — Midus Zacarias ts., — Annania ts., — Iohannes Aurifex ts., — Petrus Petriz ts., — Menendus Gunsaluiz ts., — Petrus Zera ts.
Petrus presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) Palavra sublinhada, que significa ter sido eliminada.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.