Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0542
Fólio: 
208v-209r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
6
Dia: 
27
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta testamenti quam ego Goterre Suariz sana mente et prona mente(a) uolumtate feci ecclesie Sancte Marie illi noue ecclesie episcopali sedi Colimbrie et eiusdem loci episcopo dom Mauritio siue clericis ibidem comorantibus de duobus partibus mearum rerum, uidelicet de domibus, de hereditatibus, de uineis, de auro, de argento siue de omni quod ad usum hominis prestat, terciam uero partem ad filium meum Martinum nomine sub tali uerbo ut si ille obierit post me antequam legitimam uxorem accipiat illa predicta tertia cum duobus partibus in predicta sede remaneat in omni loco in quo potuerint inuenire clericis ibidem comorantibus. Similiter facere concedo de omni quod de hodie in antea ganare, hedificare potuerim tali pacto ut quamdiu uixerim iuri meo fructuario usu quod sursum resonat possidendum permaneat. Et post obitum meum ad prenominata[m] ecclesiam reuertatur obtinendum episcopo et clericis in eodem loco habitantibus pro remissione peccatorum meorum in mei memoriam ut eorum orationibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie et nomina continentur adiuti quod meo merito nequeo ualeam adipisci. Hoc denique per contestationem Omnipotentissime Deitate dico quod huic meo facto non ero contrarius, quod si forte quod absit contigerit liceat ecclesie rectoribus coercere me seruerissime legali censura, semoto omni blandimento. Si autem alius quislibet uir aut femina siue de propinquis meis siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temtauerit non sit ei licitum per ullam assertionem cuiuscumque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem(b) ecclesie omnia que aufferre temtauerit. Et quamdiu in hac pertinatia manserit sit excomunicatus a sotietate fidelium christianorum qui si in hac audatia ab hoc seculo obierit sit illi cum diabolo mansio perpetua in eterna damnatione. Et hoc meum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta testamenti carta V Kalendas Iulii, Era M C X.v VI. Ego supradictus Goterre Suariz hoc quod prono animo fieri decreui super altare Sancte Marie coram idoneis testibus ponens propria manu robo † ro.
Martinus prior adfuit, — Petrus abba adfuit, — Iohannes presbiter adfuit, — Petrus presbiter adfuit, — Menendus Gundisaluiz ts., — Menendus Odoriz ts., — Nunus Pelaiz ts.
Daniel presbiter notuit.

Aparato: 

(a) Palavra sublinhada que significa estar eliminada. — (b) Palavra emendada de eiusdem.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.