Carta uenditionis et firmitudinis

Cartulário:

Nº Documento: 
0573
Fólio: 
219v-220r
Data do documento
Ano: 
1135
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 24, or. vis. trans.

Sub Christi nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Saluatus Fernandiz cum uxore mea Ermesenda tibi Saluatori Zoleimaniz et uxori tue Marie Gundisaluiz de una hereditate quam habemus in territorio Colimbrie in loco nomine Penna quam habemus ex parentali iure. Et hoc notum sit omnibus hominibus quando illa hereditas fuit tercia pars de Froride Godiniz, aliam uero terciam habuit domnus Gauuinas, terciam uero partem habuit Anaia cum Petro Petriz. Illam uero partem quam habuit Floride Godiniz uendidimus uobis integram pro precio quod a uobis accepimus X morabitinos quia tantum nobis et uobis placuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Et omnis illa hereditas pariter est diuisa: ad Orientem per illam petram que est inter Cordinaa et Pena in uertice illius uallis de domno Floride; ad Occidentem per ipsum soueral de Autil; ad Aquilonem per ipsum uallem ubi nascuntur aque Penne; ad Affricam per illum locum sicut diuiditur cum Petro Dominici. De tota ista hereditate uendidimus uobis sicut superius diximus nostram terciam partem integram quantum ibi habemus cum suo ingressu et regressu, culta et inculta, casales, fontes, pascua per ubi illam potueritis inuenire ad integrum. Habeatis ipsam hereditatem uos et omnis posteritas uestra et nati natorum et qui nascentur ab illis. Si forte nos uel aliquis de nostris filiis seu nepotibus aut alienis hoc nostrum scriptum irrumpere uoluerimus uel uoluerit et in concilio auctorizare noluerimus uel non potuerimus in duplum illam uobis componamus et domine patrie aliud tantum et inquisitor quisquis fuerit similiter tantum et ipsa hereditas semper habeat uigorem in uestro iure. Facta uenditionis scriptura mense Iunii, Era M.a C.a LXX.a III.a. Nos pretaxati Saluatus et Ermesenda qui hanc scripturam uenditionis iussimus facere coram testibus idoneis manibus propriis roboramus et hec signa facimus.
Qui presentes fuerunt: Petrus Venegas ts., — Midus Petriz ts., — Aluitus Vermuiz ts., — Menendus Gunsaluiz ts., — Petrus Aluitiz ts. ts., — Suarius Delafe ts., — Martim Sauin ts., — Fernandus Dominici ts.
Christoforus diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.