Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0575
Fólio: 
220v
Data do documento
Ano: 
1129
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 8, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uenditionis quam feci ego Pelagius una cum uxore mea Iusta uobis Nicholao diacono et Saluatori Zoleimaniz et uxori tue Marie Gundisaluiz de nostra hereditate quam habemus in loco qui uocatur Pena, cuius uero isti sunt termini: ab Oriente est illa aqua que uenit de Penna et uadit usque uiam de Cantoniede; ab Occidente sicut diuiditur per Autil et intus includitur casal de Amnaleu; ab Aquilone sicut diuiditur cum Cantoniede et per ipsam mamolam que stat in uia de Cantoniede; contra Meridiem diuiditur per ipsam uallem que est inter monasterium et ipsum montem de Aluaro et per ipsum casalem quod est super ipsum monasterium et de ipso uallo Turris de Penna usque ad extrema de Petro Dominguiz uobis sit medietatem et Anie sit aliam medietatem. Damus uobis illam hereditatem quantam ibi habemus pro precio quod a uobis accepimus XV morabitinos quia tantum nobis et uobis placuit et de precio apud uos nichil remansit. Habeatis uos illam hereditatem cum suis ingressibus et regressibus et cum suis pascuis et aquis et faciatis ex ea quicquid uobis placuerit. Si forte aliquis seu ex nostris seu extraneis uenerit qui hanc scripturam frangere querat et nos in concilio auctorizare non potuerimus aut noluerimus in duplum uobis talem componamus et ipsi quantum auferre temptare uoluerint in quadruplum componat uobis et domino patrie aliud tantum. Facta uenditionis carta mense Ianuarii, Era M.a C.a LX.a VII.a. Nos supranominati qui hanc cartam uobis Nicholao diacono et Saluatori uxorique tue Marie scribere iussimus cum idoneis testibus confirmamus et cum propriis manibus nostris facientes hec signa † †.
Qui presentes fuerunt: Fernandus Sendiniz ts., — Gutierre Soariz ts., — Ramirus Sesnandiz ts., — Martinus Gotierriz ts., — Suarius Tizon ts., — Suarius Petriz ts., — Pelagius Diaz ts., — Saluador Zoleimaniz ts., — Martinus Daildiz ts..
Nicholaus d[ia]conus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.